A26815:1609
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Interea & praecipue firmata jam facultate, munus suum omnes reddere illustre conabantur. Vetus Testamentum explicabat Rivetus & Thysius, Novum Polyander. Sed quod reliquis gratius, quare & dignius habetur, Locos Communes tradebat Walaeus. Eos Locos non hinc inde carptim, sed ab ovo omnes & totam Theologiam persequebatur. Singulos autem explicabat integre, f • per principia, per specie▪ aut parts; per affectiones non per quaestiones, ut loci ejus editi non raro exhibent, quasi ad disputandum non ad cognoscendum comparata Theologia foret. Immorabatur autem praecipue ma• s momenti Controversiis aut difficultatibus, quae in regimine Ecclesiae obve••ent. Neque quaevis utriusque opinionis examinabat argumenta, sed in ⟨p. 640⟩quibus pondus sententiae consisteret, aut quibus solutis reliqua facile difflarentur. In Controversiis tamen recens exortis operosior existebat, de Deo contra Vorstium, de Praedestinatione, de Sabbatho, de Authoritate Magistratus in rebus Ecclesiasticis, similibusque, quia agitarentur continuo, & paucioribus bene essent perspecta. Concludebat autem semper, non ita humanae rationi, sed verbo Dei perspicuo subnixus. Ob quae omnia prae caeteris major fuit Auditorum ad Waiaeum confluxus. Id demum est Theologiam tradere, quae ex Sacra Scriptura eruitur: cum quae rationi nimium innititur, Ethica potius Christiana sit, & ubivis vaciilet. Id est Doctorem agere, fundamenta Doctrinae ostendere, rebus majoris momenti applicare, clare proponere, breviter defungi. Cum autem nonnemo Collegarum aliquando dubitaret an non ea Auditorum frequentia esset, quod Locos Communes profiteretur, ipse quoque arrepta occasione, locos quosdam tradere aggressus est, sed, cum irrito successu, brevi destitit.
Interea & praecipue firmata jam facultate, munus suum omnes reddere illustre conabantur. Vetus Testamentum explicabat Rivetus & Thysius, Novum Polyander. Sed quod reliquis gratius, quare & dignius habetur, Locos Communes tradebat Walaeus. Eos Locos non hinc inde carptim, sed ab ovo omnes & totam Theologiam persequebatur. Singulos autem explicabat integre, f • per principia, per specie▪ aut partes; per affectiones non per quaestiones, ut loci ejus editi non raro exhibent, quasi ad disputandum non ad cognoscendum comparata Theologia foret. Immorabatur autem praecipue ma s momenti Controversiis aut difficultatibus, quae in regimine Ecclesiae obveent. Neque quaevis utriusque opinionis examinabat argumenta, sed in