Unum fuit, quod rumores excitavit in Belgio, & Magistratum Amstelodamensem offendit. Amstelodamenses Consules Pavius & Hoying, inhibitis Remonstrantibus, sublato communi metu, ut ambitiosorum inter se insida societas est: inceperunt inter se de principatu contendere, parts facere & suos quisque amicos in Magistratum legere. Hi electi non jam promotores suos respicere, sed inter se convenire Gravio minusque dominanti ordini conjungi, & veteres in Consulatu praeterire. Horum cum non pauci suspecti Arminianismi essent, veteres quibusdam Ecclesiae Ministris persuaserunt non regiminis, sed Religionis negotium agi à quibus excitatus populus est. Novi cum non satis populo fiderent, quos debebant civilis militiae duces legere, elegere cos qui manifesto Contra-Remonstrantibus non favebant, novumque juramentum satis involutum à militibus civicis exegere. Unde amplius pupulus offensus est, qua occasione usi Veteres perpopulum conati sunt Novos denuo loco turbare. Sed quo iniquitate juramenti agitaretur magis populus, excitarunt Ecclesiae Pastores, & hi Synodi deputatos, ut à facultate Theologica consilium petcrent. An tale ab Ecclesiae membris praestari juramentum posset, & si praestari non deberet, quid Ecclesiae membris esset faciendum. Ignorabant autem illi Pastores & Synodi deputati, quare nec id potuit Theologiae Professoribus innotescere, hoc agi ut Magistratuum aliqui loco moverentur. Noluit tamen Walaeus consilium dare, veritus ne quae in thesi assererent, negotio Amstelodamensi applicarentur: & sibi non satis constare, an talis esset rerum facies, qualis illis depingeretur. Volebant id autem Walaei Collegae, & vehementer Ecclesiastici urgebant: cumque agitarentur ab Ecclesiasticis▪ secretorum consciis, vim quasi Walaeo inferebant: quod metu offensionis Magistratus, Ecclesias desereret. Unde Walaeus in consilium consensit. Juramentum involutum praestari non debere, nec cujus vi cogi possent Ecclesiae Reformatae noxam adterre. Sin ob negatum juramentum poena illis à Magistratu infligeretur, non ideo turbandam civitatem, sed poenam patienter ferendam esse. Hoc consilio quoque subnixi, tanta erat hujus facultatis authoritas, & diem tumultus & signum constituunt. Quod signum sive casu, sive Novorum prudentia non potuerunt Veteres ostentare:
Unum fuit, quod rumores excitavit in Belgio, & Magistratum Amstelodamensem offendit. Amstelodamenses Consules Pavius & Hoying, inhibitis Remonstrantibus, sublato communi metu, ut ambitiosorum inter se insida societas est: inceperunt inter se de principatu contendere, partes facere & suos quisque amicos in Magistratum legere. Hi electi non jam promotores suos respicere, sed inter se convenire Gravio minusque dominanti ordini conjungi, & veteres in Consulatu praeterire. Horum cum non pauci suspecti Arminianismi essent, veteres quibusdam Ecclesiae Ministris persuaserunt non regiminis, sed Religionis negotium agi à quibus excitatus populus est. Novi cum non satis populo fiderent, quos debebant civilis militiae duces legere, elegere cos qui manifesto Contra-Remonstrantibus non favebant, novumque juramentum satis involutum à militibus civicis exegere. Unde amplius pupulus offensus est, qua occasione usi Veteres perpopulum conati sunt Novos denuo loco turbare. Sed quo iniquitate juramenti agitaretur magis populus, excitarunt Ecclesiae Pastores, & hi Synodi deputatos, ut à facultate Theologica consilium petcrent. An tale ab Ecclesiae membris praestari juramentum posset, & si praestari non deberet, quid Ecclesiae membris esset faciendum. Ignorabant autem illi Pastores & Synodi deputati, quare nec id potuit Theologiae Professoribus innotescere, hoc agi ut Magistratuum aliqui loco moverentur. Noluit tamen Walaeus consilium dare, veritus ne quae in thesi assererent, negotio Amstelodamensi applicarentur: & sibi non satis constare, an talis esset rerum facies, qualis illis depingeretur. Volebant id autem Walaei Collegae, & vehementer Ecclesiastici urgebant: cumque agitarentur ab Ecclesiasticis▪ secretorum consciis, vim quasi Walaeo inferebant: quod metu offensionis Magistratus, Ecclesias desereret. Unde Walaeus in consilium consensit. Juramentum involutum praestari non debere, nec cujus vi cogi possent Ecclesiae Reformatae noxam adterre. Sin ob negatum juramentum poena illis à Magistratu infligeretur, non ideo turbandam civitatem, sed poenam patienter ferendam esse. Hoc consilio quoque subnixi, tanta erat hujus facultatis authoritas, & diem tumultus & signum constituunt. Quod signum sive casu, sive Novorum prudentia non potuerunt Veteres ostentare: