A26815:1637
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In censendo autem hoc praecipue egerunt Professores, ut obiter refutata Confessione, praecipue elic•rent, quod novarum opinionum etiamnum latere suspicabantur. Qui novas opiniones •udunt, quaedam tantum majoris momenti propalant, quae arctius opinionum suarum fundamentis connectuntur: in reliquis & generalius & lenius loqui consuevere, ne vel adversarios irriten• nimium, vel sequaces absterreant. Qui vero novatoribus se opponunt, ut • lari ⟨p. 646⟩connexa vident, ita & principia alia tegi arbitrantur, quare omnia in deteriorem partem trahunt. Solebat autem semper Walaeus conqueri, nihil se unquam majori taedio quam eam versionem perfecisse, qua nec doctior fieri nec excitare ingenium aut exercere judicium poterat: alteri tamen non fidebant Ecclesiae▪ cum in talibus controversiis etiam in loquendi modo possit error committi.
Ad hanc Censuram Episcopius Apologiam pro confessione edidit: in qua etiamnum, credebat Walaeus praecipua sua dogmata conatum esse incrustare; quare ad Censurae vindicias Refutationemque Apologiae iterum see accinxit: annotaveratque in eam non pauca, quae inter Walaei manuscripta asservantur. Verum injuncta illi Novi Testamenti, librorumque Apocryphorum in linguam Belgicam versio Commontatioque, id institutum interrupit. Suscepit ejus Apologiae resutationem Franciscus Junius Sylvae-Ducensis Pastor doctissimus, qui plene Walaeo non satisfecit. Cumulate vero Jacobus Triglandius, in locum Riveti successor, Walaei collega. Minus exercitati in controversiis non praecavent primum quae illi▪ postea possunt obesse, nec facile extendunt cogitationes ad ea, quae decisa controversia per totam scientiam consequuntur.
Ad hanc Censuram Episcopius Apologiam pro confessione edidit: in qua etiamnum, credebat Walaeus praecipua sua dogmata conatum esse incrustare; quare ad Censurae vindicias Refutationemque Apologiae iterum se accinxit: annotaveratque in eam non pauca, quae inter Walaei manuscripta asservantur. Verum injuncta illi Novi Testamenti, librorumque Apocryphorum in linguam Belgicam versio Commontatioque, id institutum interrupit. Suscepit ejus Apologiae resutationem Franciscus Junius Sylvae-Ducensis Pastor doctissimus, qui plene Walaeo non satisfecit. Cumulate vero Jacobus Triglandius, in locum Riveti successor, Walaei collega. Minus exercitati in controversiis non praecavent primum quae illi postea possunt obesse, nec facile extendunt cogitationes ad ea, quae decisa controversia per totam scientiam consequuntur.