A26815:1639
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Haec similiaque sunt quae ab Antonio Walaeo, membro facultatis Theologicae facta fuere. Nec minoris momenti sunt quae solus & seorsim egit.
In Schola Middelburgensi Walaeus praelegerat Ethicam, & ejus compendium inceperat discipulis d•ctare: verum in Academiam Leidensem evocatus, id non absolvit. Quare illius Scholae Curators petiverunt, illi operi colophonem imponeret, & in usum illius Scholae ederet in publicum: quod breve & perspicuum esset, ad normam veritatis Christianae revocatum. Non potuit horum judicio nec voluit. Walaeus refragari, quod prudentia insignes, erudition conspicui, praecipuis in Republica muncribus essent perfuncti. Hanc ob causam id publico dedit, ita gratum ut multoties fuerit impressum, aestimatum ita ut Theodorus Schrevelius, celebris Leidensis Scholae Rector, in lambicum compegerit Carmen. Certe interest Reipublicae juventutem moribus imbui, qui non Ethnicos sed Christianos sapiunt.
In Schola Middelburgensi Walaeus praelegerat Ethicam, & ejus compendium inceperat discipulis d•ctare: verum in Academiam Leidensem evocatus, id non absolvit. Quare illius Scholae Curatores petiverunt, illi operi colophonem imponeret, & in usum illius Scholae ederet in publicum: quod breve & perspicuum esset, ad normam veritatis Christianae revocatum. Non potuit horum judicio nec voluit. Walaeus refragari, quod prudentia insignes, eruditione conspicui, praecipuis in Republica muncribus essent perfuncti. Hanc ob causam id publico dedit, ita gratum ut multoties fuerit impressum, aestimatum ita ut Theodorus Schrevelius, celebris Leidensis Scholae Rector, in lambicum compegerit Carmen. Certe interest Reipublicae juventutem moribus imbui, qui non Ethnicos sed Christianos sapiunt.
Magistratus autem Leidensis Walaeum in illorum civitatem primum delatum, Scholae Trivialis Curatorem elegit. Dimisso alio viro maximo: non ulla culpa, sed tantum quod frui Walaei consilio desiderarent. In eo munere Walaeus tota vita continuavit, & plane in alium ordinem Schola redacta est, nec parum illi celebritatis accessit.