A26815:1645
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Verum enimvero non puerorum tantum, sed & regimini virorum juvenum praefuit. Praepotentibus Zelandiae Ordinibus compertum erat in Academiis non parum carnis coqui, cujus nisi habeatur ratio facile spumam resip•re: Walaeum in omnes Zelandos inspectorem constituere, volueruntque alumnos nihil nisi de Walaei consilio in studiis inchoare. Novo munere, de quo tamen Walaei cura sibi gratulati fuere. Equidem è centenis studiosis vix unus natura scelestus inventitur, à cujus consortio si magni viri cura & authoritate reliqui arceantur, facile viam ineunt quae ad eorum emolumentum & decus ducit.
Societas quoque Indiae orientalis, de salute suorum Indorumque sollicita, cum animadverteret vix alios see Ecclesiae Ministros accipere, quam qui in Eelgio obtinere locum non possent, qui saepe vel dotibus animi inferiores essent, vel nota aliqua insigniti. Statuerunt sibi seminarium facere, è quo ubi opus esset sibi possent Pastores depromere. Eam in rem Praefecti consilium à • tate Theologica petivere, quod Walaeus scripto consignavit. Abso•uto Consilio, cum animadvertissent in id negotium prae caeteris fervidius Walaeum incubuisse, rogarunt inexpectato Walaeum ipse vellet ejus seminarii curam suscipere. Verum is id recusavit, quod se omnibus oneribus imparem arbitraretur. Urgentibus vero aliquamdiu illustribus Academiae Leidensis Curatoribus, animantibus quoque collegis Theologiae Professoribus, ne seminarium illud periret in herba tandem admisit.
Societas quoque Indiae orientalis, de salute suorum Indorumque sollicita, cum animadverteret vix alios se Ecclesiae Ministros accipere, quam qui in Eelgio obtinere locum non possent, qui saepe vel dotibus animi inferiores essent, vel nota aliqua insigniti. Statuerunt sibi seminarium facere, è quo ubi opus esset sibi possent Pastores depromere. Eam in rem Praefecti consilium à • tate Theologica petivere, quod Walaeus scripto consignavit. Abso•uto Consilio, cum animadvertissent in id negotium prae caeteris fervidius Walaeum incubuisse, rogarunt inexpectato Walaeum ipse vellet ejus seminarii curam suscipere. Verum is id recusavit, quod se omnibus oneribus imparem arbitraretur. Urgentibus vero aliquamdiu illustribus Academiae Leidensis Curatoribus, animantibus quoque collegis Theologiae Professoribus, ne seminarium illud periret in herba tandem admisit.