A26815:1653
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quare Walaeus quae alias publice praelegerat resumsit, & in fusiorem de Sabbatho extendit tractatum, ac in publicum edidit. Magno Ecclesiarum gaudio: qui ut eruditionem Walaei aestimabant, ita & hic prudentiam admirabantur: unde & in linguam Vernaculam à Silvio Pastore Amstelodamensi est translatum. Ita sedati hi Ecclesiae fluctus sunt, & quasi objecta rupe dissracti fuere: des•issentque penitus, nisi Gomarus sua interesse credidisset, ca tam cito non evilescere, quae cognita erant ab eo profecta fuisse. Itaque libellum edidit de investigatione Sabbathi. Cui Rivetus respondit. Vindicavit sua Gomarus, rescripsit Rivetus. Et quamvis sequaces aut paucissimos aut nullos invenerit Gomarus, ne tamen quidam irretiti haererent, publicis lectionibus ⟨p. 649⟩excussit Walaeus, quaecunque de novo fuisse prolata poterant videri: ann••avitque quaedam scripto suo in memoriae subsidium, quibus alteram tracta • sui editionem plenius extendere, & uberiorem decreverat edere: quod versio ne Novi testamenti nimium impeditus, & morte praeventus non potuit praestare. Editioni tamen alterae dissertationis de Sabbatho post Walaei obitum adjecta fuere. Ita de rebus obscurioribus dissidia non melius, quam mag•• vi•i prudentia & Authoritate componuntur.
Quae hoc pluraque ut diximus Walaei instituta interrupit Bibli • in li• guam Belgicam versio, ea anno M cxxviii. incepit. Vetus Belgica Versio a Lovaniensibus profecta exhibuerat Bibliorum libros, imm•ta•os, mutilatos, adauctos. Cujus specimen, si been memini, extat in eo Exemplari, quod Bibliothecae Middelburgensi donaverat Walaeus Textui insertum. Cum Cain Abelem occideret in vicino pago Encoenia fuisse, eo profectos in jurgia exar size. Quare reformationis initio neccssarium quoque videbatur aliam populo versionem Belgicam dare. Eam exhibuit vir quidam pius, Eccles Embdensis Senior, è version Germanica Lutheri translatam. Sed cum ignarus esset Graecae Hebreaeque linguae, imone Germanicae quidem peritissimus non potuit ea nisi imperfecta & rudis esse.