A26815:1667
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Mortuo Rolando Praepotentes Foederati Belgii Ordines sunt rogati, […] vellent alium substituere: quod & paulo post Veteris Testamenti interpretes de Bucero fecere. Qui succederet Bucero. jam à Nationali Synodo nominatus erat, Antonius Thysius: sed qui subsequi Rolandum debuerat Jodocus Hoingius, illustris Scholae Hardervicenae Rector, esse desierat. Cumque non ita […] ordine alius illi posset substitui, jusserunt Praepotentes Ordines, qui aggr • opus essent, persequerentur id & absolverent.
Mortuo Rolando Praepotentes Foederati Belgii Ordines sunt rogati, 〈…〉 vellent alium substituere: quod & paulo post Veteris Testamenti interpretes de Bucero fecere. Qui succederet Bucero. jam à Nationali Synodo nominatus erat, Antonius Thysius: sed qui subsequi Rolandum debuerat Jodocus Hoingius, illustris Scholae Hardervicenae Rector, esse desierat. Cumque non ita 〈…〉 ordine alius illi posset substitui, jusserunt Praepotentes Ordines, qui aggr • opus essent, persequerentur id & absolverent.
Itaque Veteris Testamenti interpretes, quod Buceri reliquum erat, […] partiti fuere: Primam maximamque partem Bogermannus, Alteram Baudartius absolvit: Sed Walaeus Hommiusque, urgentibus continuo Ordinibus & Ecclesiis ut opus procederet, solam Commentationem Novi Testamenti in parts divisere. Notas conscripsit Walaeus ab octavo in decimum quin • caput Actorum, & à vigesimo secundo ad finem usque, in […] ad Romanos, Corinthios, Ephesios, Colossenses, utramque ad Tessalonicenses, Pri • ad Timotheum, ad Hebraeos, Primam Petri, in Apocalypsin Johannis. Hommius à decimoquinto usque ad vigesimum secundum Actorum caput & in Reliquas non nominatas Epistolas. Diviserunt quoque Versi • […] Apocryphorum. Vertit Walaeus librum tertium & quartum Esdrae, Tobiam, Judith, librum Sapientiae, dimidiam & postremam partem Ju • Sirach Baruch Esiher, & librum primum ac secundum Machabaeorum. Reliqua Apocrypha Hommius in linguam Belgicam transtulit. Sed quo compensartur sabor, Loca Parallela Novo Testamento adjecit Hommius: Et in novum Testamentum indicem confecit. Omnia tamen Walaeus recensuit: Et sua quoque Hommio exhibuit censenda: sed is non raro ne ea quidem inspexit.