A26815:1715
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Magna vero semper & prompta nobiscum fuit commu • tas omnium quae notabilia quisque legendo, scribendo, maxime autem audiendo perceperat. Et quamplurimum certe Thuanus, qua dignitate sive auctoritate pollebat, multis quotidie procerum frequentatus, in communitatem conferebat, nec ab eo discessimus unquam nisi doctiores aut meliores. sic omnia caftigabat examine sapientissimo. Etenim tempora surrexerant feracia trutinarum in bono aeque atque in malo stultissime vel improbissime judicantium. Quae res viro malitiarum & calumniarum intolerantissimo, etsi vixdum ingredienti senectam, adeo displicuit, ut corporis & animi viribus adhuc integer, nemini quicquam, sed sibimetipsi gravis; accedente, sub initium aegritudinis ⟨p. 660⟩clade domestica, conjugis amatissimae obitu, post menses inde novem stomachico scirrho in gangraenam efferato decesserit. Haec vidimus oculis deploranda nostris. nec fuit nobis aliud luctus ingentis solatium, quam perpetua moestitiae praesentia, quae dolorem continuum boni praeteriti recordatione nutriret. Parents optimi liberos reliquerant, spem nobilissimae familiae continuandae, sed aetatis adhuc tenellae. His testamento suo pater tutores dignitate ac probitate lectissimos providerat. extraque ordinem amica compellatione nobis ambobus filiorum per doctores valde probatos erudiendorum curam, ac praeterea suarum lucubrationum edendarum arbitrium mandaverat. Cognatis suis per utriusque parentis desiderium luctu geminato moestissimis tanto studio tamque assidua diligentia sive cura Puteanus ad fuit, ut orbitatis mala senserint multo leviora. Nam & ipsorum institutioni optimos adhibuit praeceptores sive custodes. splendorem domus servavit, auxit bibliothecam. Mox denique, conductis magni illius habitatoris aedibus hospes ita successit, ut quasi Thuano suffectus, exhiberet sese amicis, eodem illo conclavi, quo Thuanum adire solebant, convenientibus & beatos manes officiose colentibus. Eo see libentissime conferebat Tumerius ille Bossisius, praecipuus Thuanorum pupillorum tutor, qui Puteano ab infantia prima, uti supra memoravimus, adstiterat, & juvenem magnis virtutibus clarum paterno more diligebat. ambo igitur, communicatis ordinandae tutelae consiliis exspectabant dumb natu major Thuanus adolescentiae studia concluderet.
Magna vero semper & prompta nobiscum fuit commu • tas omnium quae notabilia quisque legendo, scribendo, maxime autem audiendo perceperat. Et quamplurimum certe Thuanus, qua dignitate sive auctoritate pollebat, multis quotidie procerum frequentatus, in communitatem conferebat, nec ab eo discessimus unquam nisi doctiores aut meliores. sic omnia caftigabat examine sapientissimo. Etenim tempora surrexerant feracia trutinarum in bono aeque atque in malo stultissime vel improbissime judicantium. Quae res viro malitiarum & calumniarum intolerantissimo, etsi vixdum ingredienti senectam, adeo displicuit, ut corporis & animi viribus adhuc integer, nemini quicquam, sed sibimetipsi gravis; accedente, sub initium aegritudinis