A26815:1717
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
eo missus à Rege Puteanus, qua solebat industria diligentiaque cuncta pervidit, collegit, & in Regium tabularium retulit, explicatis, quae pro Rege Regnoque justissima & firmissima comperit, instrumentis, testimoniis, argumentis. Vix elapso posthaec triennio, majus obtigit negotium, finitimis ad Mosam & Mosellam populis adversus Franciae jura contra veterum tabularum fidem, contraque longissimi temporis possessionem nova molientibus, multa etiam indies circa conditiones agrorum, sive communium sive ambiguorum, inverecunde tentantibus. Ears Belgii principatum, Burgundiae, Barri, Bullionii ducatus pertingebat, nec erat mediocriter examinanda. Itaque delegati ab Rege tres viri, Cardinus Lebrettus, Joannes Delonius Lorma, Petrus Puteanus. Huic, etsi per delegationis ordinem postremo, primas tamen industriae sive laboris partes collegae coneesserant. Adeo, cuncta quae ad rem facere videbantur suis ipse librata ponderibus expendit atque digessit, ut quid fundorum, quidve agrorum; quid oppidorum, quidve civitatum de Lotaringia regali, aetatibus anteactis vel ambitiose extortum, vel callide subtractum, vel negligenter omissum, sive perfide confusum fuerat, id quo jure quibus indiciis aut argumentis recuperari, defendi, retineri quiret ac deberet, manifestissimum fecerit. Recuperatoribus ad Regem reversis dato consilio, Lebrettus orationem habuit plenam solidi ac generosi spiritus, suamque & collegarum operam regiarum curarum ministris approbavit. Ab eo tempore Puteanus in Urbe mansit, nisi quod brevibus interdum excursionibus in Camplatrosum Molaei sui praetorium rebus prolatis rusticandi gratia secedebat, unde mox recurreret ad nota vitae officia privatae; per quae nihilominus publicis utilitatibus ita serviebat, ut penes eum perpetuus esse videretur in privati persona magistratus. Haec vero tunc fuit aevi conditio. Excusso de regni gubernaculis Concinio nebulone, obtritis nimio Conestabilitatis ponder Luinaeis, subrepserat inusitatae audaciae genius, qui Rege non improbante, aut non sentiente, despecto pegmate suggestus episcopalis, non regiae quidem, sed infinitae potentiae clavum arripuit, tenuitque imperiosissime, usque dumb per annos amplius viginti orb Chris • ano furoribus internecinis quassato, Gallia partim dirupta luxu, partim emaciata tributis, ipse curis ingentibus exesus, cadaverosa tabe dilaberetur.
eo missus à Rege Puteanus, qua solebat industria diligentiaque cuncta pervidit, collegit, & in Regium tabularium retulit, explicatis, quae pro Rege Regnoque justissima & firmissima comperit, instrumentis, testimoniis, argumentis. Vix elapso posthaec triennio, majus obtigit negotium, finitimis ad Mosam & Mosellam populis adversus Franciae jura contra veterum tabularum fidem, contraque longissimi temporis possessionem nova molientibus, multa etiam indies circa conditiones agrorum, sive communium sive ambiguorum, inverecunde tentantibus. Ea res Belgii principatum, Burgundiae, Barri, Bullionii ducatus pertingebat, nec erat mediocriter examinanda. Itaque delegati ab Rege tres viri, Cardinus Lebrettus, Joannes Delonius Lorma, Petrus Puteanus. Huic, etsi per delegationis ordinem postremo, primas tamen industriae sive laboris partes collegae coneesserant. Adeo, cuncta quae ad rem facere videbantur suis ipse librata ponderibus expendit atque digessit, ut quid fundorum, quidve agrorum; quid oppidorum, quidve civitatum de Lotaringia regali, aetatibus anteactis vel ambitiose extortum, vel callide subtractum, vel negligenter omissum, sive perfide confusum fuerat, id quo jure quibus indiciis aut argumentis recuperari, defendi, retineri quiret ac deberet, manifestissimum fecerit. Recuperatoribus ad Regem reversis dato consilio, Lebrettus orationem habuit plenam solidi ac generosi spiritus, suamque & collegarum operam regiarum curarum ministris approbavit. Ab eo tempore Puteanus in Urbe mansit, nisi quod brevibus interdum excursionibus in Camplatrosum Molaei sui praetorium rebus prolatis rusticandi gratia secedebat, unde mox recurreret ad nota vitae officia privatae; per quae nihilominus publicis utilitatibus ita serviebat, ut penes eum perpetuus esse videretur in privati persona magistratus. Haec vero tunc fuit aevi conditio. Excusso de regni gubernaculis Concinio nebulone, obtritis nimio Conestabilitatis pondere Luinaeis, subrepserat inusitatae audaciae genius, qui Rege non improbante, aut non sentiente, despecto pegmate suggestus episcopalis, non regiae quidem, sed infinitae potentiae clavum arripuit, tenuitque imperiosissime, usque dum per annos amplius viginti orbe Chris ano furoribus internecinis quassato, Gallia partim dirupta luxu, partim emaciata tributis, ipse curis ingentibus exesus, cadaverosa tabe dilaberetur.