A26815:1718
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Magna praestitit, sed quicquid erat in omni Gallia roboris prodegit, & propositum facinus, quamvis immane, admistione virtutis adumbrari, summam credidit esse virtutem. Galliae proceres aut cohibuit carcere, aut bellicis adversus finitimos expeditionibus distinuit, ut aula vacua solus Regem haberet. Haud ignoravit Puteani nomen, nec parum sibi fore ad gloriam ratus si laudatissimo viro uteretur, studiorum ejus fautor haberi, & honoraria quotannis praestari voluit, admisit ad colloquium, consuluit per epistolas, perque suos, super negotiorum casibus plerumque veris, aliquando etiam quaesitis in speciem figuris; nunquam tamen frivolis aut vanis, sed regimini populorum ad caecos & subit•s eventus exempla sive praecepta daturis. Fecit huic genio Puteanus ⟨p. 662⟩quod optimi viri fuit. respondit, sive consuluit quod rectum honestumque esse existimavit. nihil adulatus est unquam, nihil ementitus. Sciebat, vim illam, fatty alicujus fuisse necessitatem. ea vero quae auderet facere ve, non fuisse ausuram neque facturam, si Christiani principes, quae suarum erant partium, scissent sive fecissent. Hujusce igitur aevi curriculo Puteanus quamplurima condidit pro negotiis à primario ministro propositis, plurima etiam quae per se ipse arbitratu suo tractanda susceperat. Quae quoniam de rebus nostris, pro Gallia scilicet, conscribebat, ut facilius & promtius ab nostris hominibus perciperentur, sermone Gallico cudi & concipi oportere censuit, Latinae linguae▪ jamdiu sepultae, ac de veteribus monumentis excitandae, vocabulis peregrinis segniter ferientibus aures minus assuetas. Atque hoc, de publico sive communi omnium gentium sensu. Et memini me, cum inter nos hac de re sermones haberemus, amici consilium valde probantem, adjecisse, male de ingenio suo meritos mihi videri, qui doctrinae adfectatione res hodiernas & vernaculas prisco ritu, aut Romano sermone tractarent. etenim facere see sibimetipsis & aliis gratuito molestos atque difficiles. pravum invaluisse tam in Ecclesia quam in Senatu morem. patronos & concionatores adductis idiomate Graeco Latinove sententiis orations suas corrumpere. tessellati operis lenocinio eloquentiae legitimae gratiam frangi, vires debilitari; auditorum, sive judicum attentionem docilitatemque apud ignaros plerumque linguarum vanescere:
Magna praestitit, sed quicquid erat in omni Gallia roboris prodegit, & propositum facinus, quamvis immane, admistione virtutis adumbrari, summam credidit esse virtutem. Galliae proceres aut cohibuit carcere, aut bellicis adversus finitimos expeditionibus distinuit, ut aula vacua solus Regem haberet. Haud ignoravit Puteani nomen, nec parum sibi fore ad gloriam ratus si laudatissimo viro uteretur, studiorum ejus fautor haberi, & honoraria quotannis praestari voluit, admisit ad colloquium, consuluit per epistolas, perque suos, super negotiorum casibus plerumque veris, aliquando etiam quaesitis in speciem figuris; nunquam tamen frivolis aut vanis, sed regimini populorum ad caecos & subits eventus exempla sive praecepta daturis. Fecit huic genio Puteanus