A26815:1719
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
denique, maximos orators, quorum scripta legendo non satiamur, Graecos sive Latinos, actionibus suis nihil unquam sermonis exotici miscuisse. hoc tantum epistolis indulsisse Latinos. at Graecos, ne quidem epistolis. Plutarchum, facta mention versuum Horatianorum de magnificentia Luculli, mentem edidisse poetae fideliter; Latina verba diligentissime suppressisse. Una fortean Romanensibus hodie nobis excusatio prosit, quod linguam usurpantes de Graeca simul & Latina prognatam, nostrorum scilicet auctorum recordatione verba etiam ipsissima citantes, non videmur jugrati. Quantula pars exercitationum, quae vehemens animis incutiant Puteani desiderium nostris! Jure optimo tanti viri laboribus Gallia gloriabitur, & erit quod maximas nobis gratias habeant exteri, quibus est humanae vitae sapienter instituendae cura. Puteani prudentiam, aequitatem, constantiam declarant Considerations, Commentarii, Consilia varia, sive Responsa magnis de rebus elaborata. quantaeque apud probos & graves esse debeant exspectationis, ostendunt edita nuper de Libertatibus Ecclesiae Gallicanae volumina quae jam veritatis hostibus tantum attulere fastidii nauseaeque. Horum calumnias ipse Puteanus proprio volumine confutavit. quod suo quidem ordine apparebit, cum ceteris, quorum editionem fratri praestantissimo com• . Penes eum sunt etiam diplomata, declarationes, edicta, super arduis lucubrata negotiis; quibuscum una servantur autographa pittacia, epistolae variae, quas ad Puteanum scriptitabant proceres manus Richelii, Seguieri, • is & Josephi, illius nimirum Capucini. Earum vero nonnullis super• & Gothofredi nomen, talium etiam rerum scientissimi, quem noster […] […] ••hibu•rat eruderandis illis occiduae senectae chartis, optimum & […] dei virum, etsi minime stilo pollentem. Hoc praestabat Puteanus; […] omnia quae labore ac studio communi conquisita & conge••a ⟨p. 663⟩fuerant, solus digerebat & mandabat literis. Porro, dicendi scribendique genere utebatur promto & facili; hoc praesertim accurans, significanter & dilucide proferre quae sentiret. neque alium certe amant characterem monita sive responsa prudentium. docent, explicant, ostendunt; rationibus, exemplis, ipsarumque adeo rerum momentis, aut negotiorum instrumentis: rhetorum tropos & schemata non admittunt. ceterum, idiomatis Gallici nitorem minime respuebat: