A26815:1720
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
& esse partem seculi nostri non ingloriam censebat hominum illud genus elegans facetum disertumque. Mirifice autem capiebatur eruditis urbanitatum salibus & aculeis, si non impiis, neque ad calumnias aut maledicta probrosis. Amicos fide perpetua conservavit, neque est ab ullo divulsus unquam, nisi morte. ac mortui quidem cineres & reliquias, puta liberos, agnatos, adfines, benigno prosecutus est adfectu. Gratiam magnatum nunquam ambitiose aut importune est adsectatus; oblatam studiose ac reverenter coluit, qua nimirum prodesset quamplurimis opem suam poscentibus, magis quam sibi. Nullis unquam see partibus addixit; tantae compos aequabilitatis, ut constantia sua, venientes ad se quandoque partium ferventissimos, tacito intra sinum ipsorum pudore aut frigore feriret. legitimae semper majestatis ac publicae tranquillitatis amantissimus. Oderat rixas & jurgia, praesertimque inter eruditos. ac turpe esse dicebat, viros indubitate doctos canina rabbi famam vicissim suam rodere ac lacerare scriptis trucibus, tanquam vilissimos de plebe cerdones in angiportis sese luto ac stercore conspurcantes. Aiebat, rem esse omnium pessimam, hominis improbi literaturam. sententiae bonis semel rationibus stabilitae, si quis factiosa contumacia contradiceret, prudentis esse non altercari, sed posteritatis arbitrio rem integram permittere. Vir attentissimus operi, etiam cum otiari modica relaxation videbatur, aliquid animo providebat quod ad publicam faceret utilitatem. adeoque laboribus etiam alienis adfavebat, ut quemque, qua dote valere judicaret, ea prodesse aliis ne pigeret, hortaretur: aut si quid ad studia literarum, sive ad rerum gerendarum peritiam, gestarumve notitiam, boni commatis apud heredes imperitos premi sentiret, id pretio vel precibus eruebat, ut fieret olim publici juris. Ea cura servavit epistolas Foxii, itemque Ossati. de quibus certe scriptionibus hoc verissime praedicabitur, post illam Pauli Sarpii Tridentinam, nihil exstare, unde queant aulae Romanae arts pernosci clarius aut certius. Servavit etiam Cambdeni partem alteram Elizabethae Britannorum reginae, quam auctor se vivo edere non ausus, penes Puteanum deponi mandaverat. Collegit & Josephi Scaligeri Epistolas, multiplici erudition locupletissimas, ejusdemque Opuscula insigni praefatione Casauboni maxim• Thuano nuncupata.
& esse partem seculi nostri non ingloriam censebat hominum illud genus elegans facetum disertumque. Mirifice autem capiebatur eruditis urbanitatum salibus & aculeis, si non impiis, neque ad calumnias aut maledicta probrosis. Amicos fide perpetua conservavit, neque est ab ullo divulsus unquam, nisi morte. ac mortui quidem cineres & reliquias, puta liberos, agnatos, adfines, benigno prosecutus est adfectu. Gratiam magnatum nunquam ambitiose aut importune est adsectatus; oblatam studiose ac reverenter coluit, qua nimirum prodesset quamplurimis opem suam poscentibus, magis quam sibi. Nullis unquam se partibus addixit; tantae compos aequabilitatis, ut constantia sua, venientes ad se quandoque partium ferventissimos, tacito intra sinum ipsorum pudore aut frigore feriret. legitimae semper majestatis ac publicae tranquillitatis amantissimus. Oderat rixas & jurgia, praesertimque inter eruditos. ac turpe esse dicebat, viros indubitate doctos canina rabie famam vicissim suam rodere ac lacerare scriptis trucibus, tanquam vilissimos de plebe cerdones in angiportis sese luto ac stercore conspurcantes. Aiebat, rem esse omnium pessimam, hominis improbi literaturam. sententiae bonis semel rationibus stabilitae, si quis factiosa contumacia contradiceret, prudentis esse non altercari, sed posteritatis arbitrio rem integram permittere. Vir attentissimus operi, etiam cum otiari modica relaxatione videbatur, aliquid animo providebat quod ad publicam faceret utilitatem. adeoque laboribus etiam alienis adfavebat, ut quemque, qua dote valere judicaret, ea prodesse aliis ne pigeret, hortaretur: aut si quid ad studia literarum, sive ad rerum gerendarum peritiam, gestarumve notitiam, boni commatis apud heredes imperitos premi sentiret, id pretio vel precibus eruebat, ut fieret olim publici juris. Ea cura servavit epistolas Foxii, itemque Ossati. de quibus certe scriptionibus hoc verissime praedicabitur, post illam Pauli Sarpii Tridentinam, nihil exstare, unde queant aulae Romanae artes pernosci clarius aut certius. Servavit etiam Cambdeni partem alteram Elizabethae Britannorum reginae, quam auctor se vivo edere non ausus, penes Puteanum deponi mandaverat. Collegit & Josephi Scaligeri Epistolas, multiplici erudiione locupletissimas, ejusdemque Opuscula insigni praefatione Casauboni maxim Thuano nuncupata.