A26815:1722
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
ac subinde repetita lectione adjecit ad omnes singulatim articulos commentaria, doctissimas observationes, quae citatis variorum scriptorum testimoniis Gallicani juris aequitatem confirmant. Adversus haec tanti momenti studia, quae pro Regis & Cleri dignitate certabant, Clerus ipse Gallicanus, instigantibus aulae transalpinae mancipiis, jam commotior accendi atque inflammari coeperat. & atrocia fulgurasset, si non ipsa vitae sanctissime transactae quasi majestas texisset auctorem. Durat operi fama, geminata jam edition discurrens, durabitque olim venientibus seculis ubicumque sapientia vigebit. Sed nihilominus aegre Puteanus attentatum facinus dissimulavit. Tam neminem senserat injuriae regni legibus illatae vindicem. Ergo hic incipiunt perpetuo tristia. Francisci Thuani exitium indignissime tulit, atque inter tristissima sua duxit. Juvenis minime sontis memoriam, cognitione dispuncta, purgari ac redintegrari debere: rem aequissimam non absque injuria differri, magnis rationibus peculiarly volumine demonstravit. Interdum erumpebant imo de pectore viri cordatissimi graves querelae. Multiplicibus triumphis amplissimas Gallicanae majestatis facultates d•coqui. Sub triumphali conturbatore annos aliquando censeri, forsitan viginti, beatos & locupletes: posthaec vero, sequente pessimo necessariae fraudationis consilio, facile extitisse publicos praedatores; & subinde concursum populorum reposcentium ablata, rapta, extorta. Plus auri argentique fuisse corrasum postremo vicennio tributis, quam seculis antecedentibus universim cunctis; nec impensum militaribus stipendiis, nisi tantillum; milites ad omne •efas auctoratos: ducentas plus minus in Urbe grypotigres, nuper omnium egenas, hodie regifico luxu dissolutas, monstrosa rapacitate sanctam alias Regii nominis potestatem ••teris urbibus, oppidis, agris horribilem f•cisse passim. Sic ⟨p. 665⟩Urbem ipsam, sic provincias, in apertam rabiem conversas. Et miramur annosissimam orb toto monarchiam delirare, desipere, ineptire? aut tale quid pati, quod passam fuisse Romanam legimus? An miserescimus toties ac tandiu repuerascentis! Nimirum, continuante fraudatorum impunitate atque licentia, gaza regia repente exaruit, & fides publica collabi visa; & abrupta sive negata subsidiorum etiam tolerabilium praestatione, rerum gerendarum nervi omnes ubique succisi.