A26815:1784
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Petrus Puteanus › HENRICI VALESII ORATIO In Obitum PETRI PUTEANI VIRI CLARISSIMI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Magnum profecto & illustre exemplum tranquillioris vitae his perturbatissimis temporibus extitisse mihi videtur Petrus Puteanus. Multi quidem antea Philosophi multa in suis libris de tranquillitate animi praeclare scripserunt, & ad eam omnibus votis, omnique animorum contention adspirarunt. Verum unus propemodum hac aetate eam & optime intellexisse, & feliciter assecutus esse Puteanus videtur. In quo tamen utrum prudentior fuerit an felicior, equidem affirmare non possum. Nam quod à prima statim adolescentia ad tranquillitatis amorem vehementer incitatus, eademque per totum deinceps vitae tempus potitus est, felicitati adscribendum puto. Neque enim sine divino quodam instinctu, & auxilio id aut cogitare aut consequi unquam potuisset. Quod vero id vitae genus omnibus rebus anteponendum esse judicavit, summae profecto prudentiae est. An esse ulla major prudentia unquam potest, quam vindicare se sibi, nec alienis negotiis distentum see duntaxat ac sua curare, sese in arctum cogere, & minimam sui partem nudatam praebere fortunae? Sed quibus gradibus ad hoc beatae tranquillitatis culmen Puteanus pervenerit, videamus. Duas res potissimum in vita tranquillitati obstare nemo est qui nesciat, ambitionem & avaritiam: geminas quasdam pests ac furias generis humani. Quarum utra tetrior sit ac violentior, dissicile est dicere: sed ubi ambae simul junctae animum cujuspiam occuparunt, tum vero incredibiles excitant aestus ac tempestates. Ceterum qui • que ad ipsum tranquillitatis portum cupit appellere, sic clavum prudentiae moderari illum oportet, ut inter hos duos scopulos rectum semper navigationis cursum te•• at, nec se Sirenum cantu deliniri patiatur: sed ut quondam Ulysses praetervehi debet, non quidem auribus cera oblitis, sed animo adversus cupiditatum illecebras obfirmato atque invicto. Id vero à Puteano egregie praestitum esse testes mihi estis. Qui cum ad summos honores merito adspirare posset, utpote clarissimi Senatoris Claudii Puteani filius, cujus vivit adhuc immortalis ⟨p. 672⟩menoria atque fama; nec materno genere minus nobilis: cumque esset ipse eximia indole praeditus, & liberalibus disciplinis non vulgariter institutus, quae omnia ambitionem juventutis stimuli quibusdam incitare solent, tamen spretis honoribus, nobile quoddam ac liberal otium praeoptavit.
Magnum profecto & illustre exemplum tranquillioris vitae his perturbatissimis temporibus extitisse mihi videtur Petrus Puteanus. Multi quidem antea Philosophi multa in suis libris de tranquillitate animi praeclare scripserunt, & ad eam omnibus votis, omnique animorum contentione adspirarunt. Verum unus propemodum hac aetate eam & optime intellexisse, & feliciter assecutus esse Puteanus videtur. In quo tamen utrum prudentior fuerit an felicior, equidem affirmare non possum. Nam quod à prima statim adolescentia ad tranquillitatis amorem vehementer incitatus, eademque per totum deinceps vitae tempus potitus est, felicitati adscribendum puto. Neque enim sine divino quodam instinctu, & auxilio id aut cogitare aut consequi unquam potuisset. Quod vero id vitae genus omnibus rebus anteponendum esse judicavit, summae profecto prudentiae est. An esse ulla major prudentia unquam potest, quam vindicare se sibi, nec alienis negotiis distentum se duntaxat ac sua curare, sese in arctum cogere, & minimam sui partem nudatam praebere fortunae? Sed quibus gradibus ad hoc beatae tranquillitatis culmen Puteanus pervenerit, videamus. Duas res potissimum in vita tranquillitati obstare nemo est qui nesciat, ambitionem & avaritiam: geminas quasdam pestes ac furias generis humani. Quarum utra tetrior sit ac violentior, dissicile est dicere: sed ubi ambae simul junctae animum cujuspiam occuparunt, tum vero incredibiles excitant aestus ac tempestates. Ceterum qui que ad ipsum tranquillitatis portum cupit appellere, sic clavum prudentiae moderari illum oportet, ut inter hos duos scopulos rectum semper navigationis cursum te at, nec se Sirenum cantu deliniri patiatur: sed ut quondam Ulysses praetervehi debet, non quidem auribus cera oblitis, sed animo adversus cupiditatum illecebras obfirmato atque invicto. Id vero à Puteano egregie praestitum esse testes mihi estis. Qui cum ad summos honores merito adspirare posset, utpote clarissimi Senatoris Claudii Puteani filius, cujus vivit adhuc immortalis