A26815:1804
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Itaque hi libri, ut equidem auguror, magis magisque splendescent indies▪ & quantum iis nunc detrahere conatur obtrectatorum quorundam invidia, tanto plus laudis judicio incorruptae posteritatis iisdem accedet. Porro ardour adversus haereticos, quem vulgo zelum vocamus, in eo fuit incredibilis, ut ex iisdem libris perspici potest. Etenim tanquam in sublimi specula constitutus, si quem nostrae aetatis haereticum commovisse se, atque in religionem nostram impetum fecisse prospexerat, ilico volut silvestrem feram prosequebatur, • sque responsionis suae confossum r•dir • cius ad latibula sua cogebat. Et q • admodum apud Homerum Achilles imperat Graecis • quis praeter se Hectorem feriat, hanc sibi uni • eam deberi existimans: sic sere Petavius noster, non ambitione quadam, & cupiditate laudis, sed divino • •uodam mentis aestu, & pietatis ardour incitatus, h • sibi pugnam cum haereticis […] insurgerent ⟨p. 684⟩deposcebat. Nec his contentus, humaniorum quoque literarum gloriam, quam […] nostrae communionis hominibus sibi vindicare conantur, eripere ip • omni cura ac studio satagebat. Quocirca si quem è nostris ingenio & doctrina praeditum animadverterat, eum quasi admotis stimulis urgere & ad scrib•ndum i••itare non d•sinebat▪ ut haberet quos adversariis nostris etiam in h•• […] […] opponeret. Quod quidem ejus studium atque institutum erunt […] qui improbabunt: adeo extraneis potius quam nostris praepostero quodam judicio favour assuevimus. Verum quoties penitus introspi•io, qua mente, quove consilio id Petavius ageret, equidem mihi videor satis cum laudare ac mirari non posse. Ceterum hunc animi ardorem adversus […] ita bat, ut non homines ipsos infesto prosequeretur odio, sed error dogmatum aversar r: quo liberari illos, & Ecclesiae corpori tandem adj tis omnibus expetebat. Quid non praestitit, ut clarissimum […] Hugnm Grotium ad Catholicam communionem adduceret? Erat ill quidem […] à nobis alienus, ac paene noster: quippe qui doctrinam Tridentini Concilii in omnibus sese amplecti palam profiteretur. Id unum supererat, ut Ecclesiae sacrarium ingressus communioni nostrae sociaretur. Quod ille nescio quas ob causas, dum ad Catholicae fidei unitatem plurimos secum sperat adducere, consulto differebat.