A26815:1810
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quicunque magnorum Virorum lauds oratione sunebri praedicare instituerunt, Auditores Ornatissimi, hoc potissimum consilio id praestitisse mihi videntur, ut vel mortuorum nomen ad aeternam posteritatis memoriam consecrarent, vel praestantibus hominum meritis hanc velut honoris & gloriae mercedem persolverent, vel certe ut privatum aut publicum dolorem hujusmodi solatio mitigarent. Nobis vero inpraesentia quidem non magnopere laborandum esse video, ut ejus viri, cujus exequias honoramus, nomen à situ & tenebris vindicatum aeternitati commendemus. Id enim ipse dum vixit, publicatis ingenii fui monimentis adeo cumulate praestitit, ut jam nos hoc labore prorsus levati ac liberati esse videamur. Nec dubium est quin quandiu suus honour literis stabit, quandiu historiae, quandiu antiquitatis & humaniorum artium studiosi supererunt, tandiu Jacobi Sirmondi nomen celebre atque illustre inter eruditos futurum sit. Quod igitur restat, ut memoriae hominis praestantissimi, ac de literis optime meriti honos habeatur, utque moerorem vestrum, qui tanto lumine orbati estis, oratione nostra mollire ac lenire studeamus, id •unctis ut equidem sper• faventibus aggrediemur. Hoc enim & illius viri amplitudo, & amicitiae vinculum quae mihi cum superstite intercessit, & vestra omnium vota postulare mihi videntur, ut homini quoad vixit, optimo, humanissimo• atque amicissimo, debita laudis, humanitatis, atque amicitiae officia impendamus. Neque vero committendum est, ut cum • gum, Principum, & Magnatum funera ejusmodi orationibus celebrari consueverint, viris doctrina, atque […] excellentibus idem honos à nobis denegetur. Quippe absurdissimum […] judicio fuerit, illiteratis quidem hominibus honorem ex literis haberi: cos vero qui totam aetatem literis juvandis ac promovendis impenderunt, qui dum viverent reipublicae literariae decus atque ornamentum fuerunt, hoc literarum munere atqueofficio minime exornari.
QUicunque magnorum Virorum laudes oratione sunebri praedicare instituerunt, Auditores Ornatissimi, hoc potissimum consilio id praestitisse mihi videntur, ut vel mortuorum nomen ad aeternam posteritatis memoriam consecrarent, vel praestantibus hominum meritis hanc velut honoris & gloriae mercedem persolverent, vel certe ut privatum aut publicum dolorem hujusmodi solatio mitigarent. Nobis vero inpraesentia quidem non magnopere laborandum esse video, ut ejus viri, cujus exequias honoramus, nomen à situ & tenebris vindicatum aeternitati commendemus. Id enim ipse dum vixit, publicatis ingenii fui monimentis adeo cumulate praestitit, ut jam nos hoc labore prorsus levati ac liberati esse videamur. Nec dubium est quin quandiu suus honor literis stabit, quandiu historiae, quandiu antiquitatis & humaniorum artium studiosi supererunt, tandiu Jacobi Sirmondi nomen celebre atque illustre inter eruditos futurum sit. Quod igitur restat, ut memoriae hominis praestantissimi, ac de literis optime meriti honos habeatur, utque moerorem vestrum, qui tanto lumine orbati estis, oratione nostra mollire ac lenire studeamus, id unctis ut equidem sper faventibus aggrediemur. Hoc enim & illius viri amplitudo, & amicitiae vinculum quae mihi cum superstite intercessit, & vestra omnium vota postulare mihi videntur, ut homini quoad vixit, optimo, humanissimo atque amicissimo, debita laudis, humanitatis, atque amicitiae officia impendamus. Neque vero committendum est, ut cum gum, Principum, & Magnatum funera ejusmodi orationibus celebrari consueverint, viris doctrina, atque excellentibus idem honos à nobis denegetur. Quippe absurdissimum judicio fuerit, illiteratis quidem hominibus honorem ex literis haberi: cos vero qui totam aetatem literis juvandis ac promovendis impenderunt, qui dum viverent reipublicae literariae decus atque ornamentum fuerunt, hoc literarum munere atqueofficio minime exornari.