A26815:1816
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Igitur ut ad Sirmondum redeamus, primum illi certamen fuit de regionibus suburbicariis, cum viro aetatis nostrae longe doctissimo, qui ex loco Rufini tanquam ex arce quadam auctoritatem Romani Pontificis impugnabat. Confecta res omnibus videbatur. Tam validis quippe argumentis ac rationibus sententiam suam vir ille firmaverat, ut non dicam vulgus imperitorum, sed Cardinalis ipse Perronius, vir omnium consensu rerum Ecclesiasticarum peritissimus, neminem crederet posse reperiri, qui tantae machinae impetum retunderet. Sed continuo extitit Jacobus Sirmondus, qui pro Rom. Pontificis auctoritate, id est pro veritate ipsa propugnans tribus libellis, quasi totidem praeliis sic adversarium superavit, ut jam nemo sit inter eruditos, qui non Sirmondi sententiam ambabus, quod aiunt, ulnis amplectatur.
Secundum illi certamen fuit cum Petro Aurelio magni nominis Theologo, de Canone quodam, ut vocant, Arausicani Concilii. Quae quidem contentio long gravior ac periculosior extitit quam prima. Nam in prior quidem conflictu omnes Catholicae professionis homines à suis stantes partibus Sirmondus habuerat. Sed in hoc posteriore res erat cum homine versuto & callido, qui Episcoporum causam defendendam susceperat, totamque Theologiae scholam opinioni suae subscribentem velut auxiliares copias secum trahebat. Accusabatur falsitatis ab homine. qui nomen sibi ipse falsum adscripserat; & falsitatis illius, non quae levis momenti esset sed in re sacrosancta commissae: neque in uno duntaxat Canone, sed in tota mole, ipso enim verbo utar Aurelii Gallicanorum Conciliorum. Quid ageret Sirmondus? An accusationem illam silentio dissimularet? Id vero crat crimen fateri, & existimationem suam prodere. Caus•m-ne suam defenderet? ilico omnes pr•pe Episcopos ac Theologos, & nonnullos ex sodalibus suis adversus erat habiturus. In hac difficultate positus ita causam suam defendere fra•uit ut nec Episcoporum jurisdictionem, nec receptam in scholis opinionem laederet, & negativam particulam, de qua so•a erat controversia, ex fide manuscriptorum Codicum, & cum ratione ab se adpositam esse monstraret. Quod certe •am luculente praestitit primum in Epistola, deinde duobus Antirrheticis libris, quorum ultimum faction Aureliana diu suppressum esse meminimus, ut quicunque eos absque ullo partium studio legerit, Sirmondo victoriam adjudicare cogatur. Pudet me profecto interpretationis Aurelianae: adeo ab omni sensu ac ratione, & ab ipsis verbis Arausicani Canonis abhorret. Itaque fremant licet atque obstrepant Aurelianarum partium sectatores, semper vera habebitur Canonis illius editio & interpretatio, quae à Sirmondo prolata est. Aurelii autem lectio & explicatio ab omnibus doctis bonisque repudiabitur.