A26815:183
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hactenus de perfectis lucubrationibus, quas ante mortem emiserat, veluti nuncios & anteambulones praeclarorum operum, quae conceperat, & procudebat. Vetus enim testamentum, interpretamenti jam facibus illuminârat, id ipsum muneris, ut Novo praestaret accinctus, nec eos tantum, quos literae series far poterat sensus, protulerat, sed in his locis, quae treis alios divinorum eloquiorum proprios latura fuerat, superaedificabat, Graecisque & Hebraeis exemplaribus nostrorum codicum, discords sententias conferebat: sed hoc potissimum in ejus mente consitum fuit, hoc de universis propositis, quae in commentandi genere conceperat, altius insedit, ut aliorum dogmata non adduceret, utpote quae jam haberentur, legerentur, noscerentur, sed sua prorsus inventa, & meditata dissereret, ut propriis, non alienis facultatibus, famelicas veritatis animas, pro virili saturaret: Post haec Hebraico idiomate pollens, de veritate translationis Hieronymi adversus Hebraeorum calumnias, libellum edidit, necnon, defensionem pro septuaginta Interpretibus quantum ad Psalmos attinet adversus eosdem, libellum item de Vera temporum supputatione conscripsit. Postremo ad debellandos septem hosts Ecclesiae animum appulerat, qui enim nec Christo, nec illius paret Ecclesiae, & quod est sequens, ejus est hostis, aut impius existens, nullum recipit credendum dogma, sive falsis inservit idolis, subque hisce simulacris daemones adorat, seu Moysaicam perditissimorum Judaeorum ritu legem colit, nefandumve Mahometem sequitur, detestandis illius placitis mancipatus: aut Christianam auditu tantum non operibus & mente sincera vitam vivens, Evangelica documenta pervertit, Catholicaeque Ecclesiae non consentiens, obstinato corde recalcitrat, vel non casta fide, sed variis adulterata prophanataque superstitionibus Evangelica suscipit: aut licet solida nitidaque ac constanti fide receperit, operibus adversatur. Hos itaque septem, quasi duces sub quibus reliqui velut gregarii continentur, propriis eorum armis conflicturus, ad congressum citaverat, adversus impios Philosophos, qui nullae religionis jugo cola depressi nullique addicti numini, naturals tantum rations adorant, eisdem rationibus dimicabat:
Hactenus de perfectis lucubrationibus, quas ante mortem emiserat, veluti nuncios & anteambulones praeclarorum operum, quae conceperat, & procudebat. Vetus enim testamentum, interpretamenti jam facibus illuminârat, id ipsum muneris, ut Novo praestaret accinctus, nec eos tantum, quos literae series ferre poterat sensus, protulerat, sed in his locis, quae treis alios divinorum eloquiorum proprios latura fuerat, superaedificabat, Graecisque & Hebraeis exemplaribus nostrorum codicum, discordes sententias conferebat: sed hoc potissimum in ejus mente consitum fuit, hoc de universis propositis, quae in commentandi genere conceperat, altius insedit, ut aliorum dogmata non adduceret, utpote quae jam haberentur, legerentur, noscerentur, sed sua prorsus inventa, & meditata dissereret, ut propriis, non alienis facultatibus, famelicas veritatis animas, pro virili saturaret: Post haec Hebraico idiomate pollens, de veritate translationis Hieronymi adversus Hebraeorum calumnias, libellum edidit, necnon, defensionem pro septuaginta Interpretibus quantum ad Psalmos attinet adversus eosdem, libellum item de Vera temporum supputatione conscripsit. Postremo ad debellandos septem hostes Ecclesiae animum appulerat, qui enim nec Christo, nec illius paret Ecclesiae, & quod est sequens, ejus est hostis, aut impius existens, nullum recipit credendum dogma, sive falsis inservit idolis, subque hisce simulacris daemones adorat, seu Moysaicam perditissimorum Judaeorum ritu legem colit, nefandumve Mahometem sequitur, detestandis illius placitis mancipatus: aut Christianam auditu tantum non operibus & mente sincera vitam vivens, Evangelica documenta pervertit, Catholicaeque Ecclesiae non consentiens, obstinato corde recalcitrat, vel non casta fide, sed variis adulterata prophanataque superstitionibus Evangelica suscipit: aut licet solida nitidaque ac constanti fide receperit, operibus adversatur. Hos itaque septem, quasi duces sub quibus reliqui velut gregarii continentur, propriis eorum armis conflicturus, ad congressum citaverat, adversus impios Philosophos, qui nullae religionis jugo colla depressi nullique addicti numini, naturales tantum rationes adorant, eisdem rationibus dimicabat: