A26815:1830
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ex ejus stirpe cum multae illustres familiae, tum duo insignia literarum lumina prodierunt, Carolus Molinaeus, magnus ille Jurisconsultus, qui jura Regum contra Paparum usurpationes singulari ingenio & erudition vindicavit.
Ex ejus stirpe cum multae illustres familiae, tum duo insignia literarum lumina prodierunt, Carolus Molinaeus, magnus ille Jurisconsultus, qui jura Regum contra Paparum usurpationes singulari ingenio & eruditione vindicavit.
Circa ejus obitus tempus, ex eadem familia successit alter Paparum malleus, Petrus Molinaeus, natus anno 1568. Oct. 18. in agro Vexinati in cubiculo quod magni illius Philippi Mornayi ortu nobilitatum fuerat. Cum enim Petri nostri Pater cum uxore pregnante sanctae Religionis hosts infensissimos fugeret, à fratre Philippi Mornayi maximo natu comiter excepti fuerunt, & in ejus castello Buhi Petrus Molinaeus primam lucem aspexit.
Circa ejus obitus tempus, ex eadem familia successit alter Paparum malleus, Petrus Molinaeus, natus anno 1568. Oct. 18. in agro Vexinati in cubiculo quod magni illius Philippi Mornayi ortu nobilitatum fuerat. Cum enim Petri nostri Pater cum uxore pregnante sanctae Religionis hostes infensissimos fugeret, à fratre Philippi Mornayi maximo natu comiter excepti fuerunt, & in ejus castello Buhi Petrus Molinaeus primam lucem aspexit.
Parents habuit Joachimum Molinaeum, virum magis etiam virtute quam genere nobilem. Matrem Franciscam Innocentii Gab•ti Primarii Judicis Viennae Delphinatus filiam, Illustris Viri qui strage Bartholomaeana an. 1572. per universam Galliam saeviente, pro Christi testimonio animam constanter profudit.