A26815:1834
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Pac ut videbatur constituta anno 1570. Joachimo integram fuit domum redire & familiam suam recolligere, Sed br•via fuerunt illa Halci•nia. Nam anno 1572. cum Carolus IX. Protestants Proceres nuptiis sororis suae Margar••ae cum Henrico Nava•ae Principe del••tos convocasset, & convocatos trucidasset, con • famosa illa Bartholomaeana int•rnec•o Galliam Universam ⟨p. 698⟩pervasit. Joachimo interfectores fugienti vix licuit liberos suos quatuor, infants Ruffinae cuidam è vicinia Romanae Religionis mulieri, quae famula ejus quondam fuerat, servandos committere Ruffina infants sub lecti lodice occultavit. Petrus nondum quadrimulus loci incommoda aegre ferens, ejulavit, Statimque percussores jussi neque sexui neque aetati parcere infants perquisitum venerunt. Ruffina ne pueruli ejulatus audiretur stanneam & aeream supellectilem quasi aliud agens, de forulis dejecit, strepitum clamosa vociferation augens, & vasa collisa ita recolligens ut magis collideret, donec sicarii abscederent. Vix pedemdomo extulerant quum ad infantes Ruffina accucurrit, Petrumque seminecem à certissima morte liberavit. Quippe Hestera septennis, periculi ab istis hominibus gnara, Petri ejulantis os manu occludens paulum abfuit quin sedulitate sua praefocasset. Atque hanc Hesteram servabat Providentia Divina ex qua uxore Nobilissimus Vir Renatus Bochartus illustrem Samuelem Bochartum susciperet.
Pac ut videbatur constituta anno 1570. Joachimo integram fuit domum redire & familiam suam recolligere, Sed br•via fuerunt illa Halci•nia. Nam anno 1572. cum Carolus IX. Protestantes Proceres nuptiis sororis suae Margar••ae cum Henrico Nava•ae Principe del••tos convocasset, & convocatos trucidasset, con • famosa illa Bartholomaeana intrneco Galliam Universam