A26815:1836
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Anno aerae Christianae 1588. Petrus Molinaeus annos natus viginti à Patre ad Academias Angliae missus fuit. Post aliquam Londini moram, Cantabrigiam petiit, & in Collegio Corporis Christi substitit; Professorum, Whitakeri potissimum, sedulus auditor. Feriis aestivis quam longam Vacationem appellant Londini concionandi progymnasmata inter Gallo-londinenses pastores exerecbat. Quibus cum interfuisset Reverendus Vir Fayus Ecclesiae Parisiensis tunc dissolutae Pastor, d•miratus adolescentis ingenium, & maturos progressus, ab co poposcit an Ecclesiae Parisiensis Pastor esse vellet. Respondit Molinaeus non p•ss• se de pascendo grege qui nusquam erat cogitare. At erit brevi. i• quit Fayus. Qum mihi in mandatis ab Ecclesia datum est ut virum ejus M • isterio idoncum deligam. Ego igitur te deligo, omnium quos novi ad id muneris aptissimum. Gratias Fayo egit Molinaeus; & Fayus propositi sui m • non ante destitit Molinaeum Ecclesiae Parisiensi commendare quam Ecclesia illum postulasset & accersivisset. Sed id demum post septem annos factumm est.
Non abs re erit hic honesty & generosi ejus ingenii exemplum apponere. Londini agens cum in difficillimis temporibus consuetum subsidium à parentibus •on acc•p••at & superius cubiculi sui tabulatum cogitabundus suspiceret, […] • vit in angulo obscuro inter duo tigna extans linteolum: eo cum labori•s• co•scendisset extraxit sudarium summam non contemnendam aureorum nummorum continens. Id an ad hospitem aut aliquem contubernalium suorum pertineret sedulo inquisivit. Cumque in iis aedibus nemo id suum esse agnosceret, quaesivit cui ante conductum fuisset cubiculum quam ipse in eo hospitaretur. Audivit Italum hominem in co cubiculo diem obese. Quaesivit ulterius an defuncti consanguineus aliquis Londini habitaret. Tum certior factus Italum quendam mortui agnatum ab eo haeredem scriptum