A26815:1839
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Post quatuor annorum in Anglia moram, audiens Franciscum Junium Lugdunum Batavorum eo venisse ut Theologiae Professionem susciperet, co proficisci statuit; & à Duce Wirtenbergensi in Zelandiam navigante comes ascitus fuit; ea navigatio fuit plenissima periculi. Coegit enim tempestas nautas tormenta & navis onus in mare projicere. Ibi Molinaei libri & sarcinae perierunt, nave circa Rammekin castellum Zelandiae fracta.
Hinc data fuit Molinaeo occasio carmen condendi cui titulus est Votiva tabella, Poema ditissimae venae, quod famam ipsi & amicos peperit.
In Batavia amicorum coryphaeum habuit Buzenvallium, Franciae Legatum; tunc enim Henricus IV. Protestantibus Legatis ad Protestantes Principes & Provincias utebatur. Is semper Molinaeum familiariter habuit, eique Gulielmi Auriaci viduae, Henrici Matris, benevolentiam conciliavit.
Hac in re sane Principis matronae favour ei profuit quod, Philosophicae professionis cathedra vacant, licuit illi pro cathedra cum aemulis disputare, eamque disputatione adeptus est, hoc tantum eo favore consecutus ut merito suo posset ad id quo dignus erat assurgere.