A26815:1845
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Scaliger plurimos convictores praecipuae nobilitatis habebat, cum Pontisicios tum Protestantes. Unde Molinaeo oblata fuit occasio multos insignioris no • amicos comparandi. Ex hoc numero fuit Castanaeus Rupiposaeus, scriptis suis notus, & ad Episcopatum Pictaviensem demum promotus, Gourguesius praeses Burdegalensis, & tertius, cujus nomen nos fugit, illustris Abbas. Hi cum eo consuetudinem in Gallia cupide renovaverunt. Qua libenter usus est, ⟨p. 700⟩summa tamen cautione adjuncta. Nam Fidei suae insidias strui ab iis expertus est quo honoribus atque divitis oblatiis ad Reformatas partes deserendum pelliceretur.
Praeter Philosophicam Professionem Graecam linguam in Collegio Theologico docuit; cujus linguae erat apprime peritus. In libro cui titulus est Novitas Papismi suam in Graecis literis peritiam simul & Perronii ignorantiam satis ostendit.
Propter ejus Graece scribendi & loquendi peritiam, & Italicae linguae usum, invitatus fuit à Legato quem Henricus IV. ad Turcicum Imperatorem mittebat, ut cum Graeca natione & mercatoribus qui plurimum Italica lingua utuntur, haberet commercium. Suadebat Buzenvallius ut paupertate Ministerii Evangelici valere jussa ad Seculi negotia transiret. Ejus tum ingenii tum corporis elegantiam, in convictu suavitatem, ad res gerendas industriam id plurimum suadere: cogitaret Ministerii in amplissima civitate laborem gravissimum, superbiam Cleri, proterviam Monachorum, ronchos vulgi, omnia quae veritas parit odia: ne sciens & volens tot mala capiti atque existimationi suae accerseret. Haec incassum, quanquam ab amicissimo viro profecta. Omnia haec praeceperat atque animo ante peregerat Molinaeus. Potior apud eum voluntas Deo semet consecrandi, & pro Deo nullos labores recusandi, omnia pericula adeundi fuit.