A26815:1848
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Magna cum jucunditate & existimatione in Batavia vixit, quam alteram suam patriam solebat appellare. Tandem ab Ecclesia Parisiensi diu efflagitatus, ab Academiae Curatoribus missionem obtinuit. Abiens Bataviae i• signi Poemate valedixit, cui titulus est Panegyricus Bataviae. At Batavia dimissum ita dilexit, ut post annos duodecim omni opera & studio ad Theologiae cathedram Leyda vocaverit, mox etiam Groninga. Sed irrito conatu; citius enim oculos suos à Parisiensibus quam Molinaeum suum impetrassent.
In Galliam profecturus in animo habuit trans Hispanicae ditionis Belgium iter facere ut Antwerpiam & Bruxellas videret. Huic consilio favens Buzenvallius procuravit ei literas ad Petrum Mexiam Antuerpiae Praefectum ab mercatore cui Mexias plurimum debebat. Hae literae erant illi pro commeatu, quo instructus per hostile solum tutus iter faceret. Navem igitur conscendit consuetam cum Antuerpia, negotiari. Ea anchoram juxta Ordam pro more fixit, dumb milites Antuerpiani expectabantur singulorum commeatus inspecturi. Jam accedebat scapha militaris Antuerpiana quum Navarchus vectors suos monuit ut quisque commeatum quum promeret. Molii aeus dixit see pro commeatu habere literas ad Petrum Mexiam. Ilicet periisti, inquit Navarchus; Nam antequam anchoram hic figeremus, ab Antuerpiana nave praeternavigante audivimus milites arcis custodes tumultuantes Mexiam in vincula compegisse. Proculdubio milites qui ad nos properant ejus gratia te male mulctabunt, praesertim cum te qui sis cognoverint.
In Galliam profecturus in animo habuit trans Hispanicae ditionis Belgium iter facere ut Antwerpiam & Bruxellas videret. Huic consilio favens Buzenvallius procuravit ei literas ad Petrum Mexiam Antuerpiae Praefectum ab mercatore cui Mexias plurimum debebat. Hae literae erant illi pro commeatu, quo instructus per hostile solum tutus iter faceret. Navem igitur conscendit consuetam cum Antuerpia, negotiari. Ea anchoram juxta Ordam pro more fixit, dum milites Antuerpiani expectabantur singulorum commeatus inspecturi. Jam accedebat scapha militaris Antuerpiana quum Navarchus vectores suos monuit ut quisque commeatum quum promeret. Molii aeus dixit se pro commeatu habere literas ad Petrum Mexiam. Ilicet periisti, inquit Navarchus; Nam antequam anchoram hic figeremus, ab Antuerpiana nave praeternavigante audivimus milites arcis custodes tumultuantes Mexiam in vincula compegisse. Proculdubio milites qui ad nos properant ejus gratia te male mulctabunt, praesertim cum te qui sis cognoverint.