A26815:1850
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
At in tam praesenti periculo praesentius fuit Molinaeo Dei Opt. Max. auxiliam. Statim enim accessit navis Zelandica in qua Molinaeus amicum agnovit, eique periculum suum exposuit. Nihil periculi est (inquit amicus) si confestim ad nos transieris. Hic enim Germanus nobilis duos habet commeatus, sibimet unum, alterum pro famulo suo quem aegrum hodie in Zelandia reliquit ⟨p. 701⟩Tu famuli sago indutus (quod herus penes see habet) famuli commeatu frueris. Dictum factum. Molinaeus in Zelandicam navem transiit, famuli sagum variegatum induit, & sub servili veste libertatem tuitus est. Hanc liberationem quandiu vixit Molinaeus grato in Deum animo recoluit.
At in tam praesenti periculo praesentius fuit Molinaeo Dei Opt. Max. auxiliam. Statim enim accessit navis Zelandica in qua Molinaeus amicum agnovit, eique periculum suum exposuit. Nihil periculi est (inquit amicus) si confestim ad nos transieris. Hic enim Germanus nobilis duos habet commeatus, sibimet unum, alterum pro famulo suo quem aegrum hodie in Zelandia reliquit ⟨p. 701⟩Tu famuli sago indutus (quod herus penes se habet) famuli commeatu frueris. Dictum factum. Molinaeus in Zelandicam navem transiit, famuli sagum variegatum induit, & sub servili veste libertatem tuitus est. Hanc liberationem quandiu vixit Molinaeus grato in Deum animo recoluit.
Lutetiam venit Molinaeus Feb. 28. 1599. Sed antequam tanti oneris & periculi munus aggrederetur, Patrem suum in oppido Jargeo adiit, & tres menses orationi & studio assiduo dedit. Circa id tempus Catharina Regis Henrici soror eo jubente Duci Barriae Ducis Lotharingiae filio nupta fuit. Ea in Reformata Religione invito fratre constanter perseverabat, eique ministrabant per vices Ecclesiae Parisiensis Pastores, in Regiis aedibus, ibique coram ea Dominicis diebus concionabantur, profecturae Regis sorori cum viro in Lotharingiam assignaverunt Pastores Montignium seniorem Pastorem Ecclesiae, qui Principi foemine in eo itinere ministraret. Recusabat provinciam Montignius senio fractus & emeritus, rogabatque ut sibi substitueretur Molinaeus juvenis, & ad itinera obeunda expeditus. Hoc consilium adjuvabat Regia soror quae Molinaeo praecipue favebat.