A26815:1855
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
At semel quosdam utriusque religionis proceres cupid • […] Perronium & Molinaeum disputantes audiendi. Quod quanquam Pe • maxime displicebat, non sivit eum pudor id detrectare. Convenerunt ergo à turbaremoti. ⟨p. 702⟩Is fuit disputationis exitus ut Perronio rogante tota res gesta utrinque silentio premeretur.
At semel quosdam utriusque religionis proceres cupid • 〈…〉 Perronium & Molinaeum disputantes audiendi. Quod quanquam Pe • maxime displicebat, non sivit eum pudor id detrectare. Convenerunt ergo à turbaremoti. ⟨p. 702⟩Is fuit disputationis exitus ut Perronio rogante tota res gesta utrinque silentio premeretur.
Exinde Perronius cum laude de Molinaeo loquebatur. Semel cum Perronius in praedio suo Nobiles vicinos invitasset, tum Romanae tum Reformatae Confessionis, & sermo de Molinaeo incidisset; quidam President Chevelier dixit eum esse asinum. Commotus Perronius, Minime (inquit) censendus est inter asinos Molinaeus; nullus sese illi asino affricuit qui non ab eo calce percussus abierit. Molinaeus quoque de Perronio loquens agnoscebat eum omnium Adversariorum long subtilissimum.
Exinde Perronius cum laude de Molinaeo loquebatur. Semel cum Perronius in praedio suo Nobiles vicinos invitasset, tum Romanae tum Reformatae Confessionis, & sermo de Molinaeo incidisset; quidam President Chevelier dixit eum esse asinum. Commotus Perronius, Minime (inquit) censendus est inter asinos Molinaeus; nullus sese illi asino affricuit qui non ab eo calce percussus abierit. Molinaeus quoque de Perronio loquens agnoscebat eum omnium Adversariorum longe subtilissimum.