A26815:1856
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Exinde Perronius cum laude de Molinaeo loquebatur. Semel cum Perronius in praedio suo Nobiles vicinos invitasset, tum Romanae tum Reformatae Confessionis, & sermo de Molinaeo incidisset; quidam President Chevelier dixit eum esse asinum. Commotus Perronius, Minime (inquit) censendus est inter asinos Molinaeus; nullus sese illi asino affricuit qui non ab eo calce percussus abierit. Molinaeus quoque de Perronio loquens agnoscebat eum omnium Adversariorum long subtilissimum.
Exinde Perronius cum laude de Molinaeo loquebatur. Semel cum Perronius in praedio suo Nobiles vicinos invitasset, tum Romanae tum Reformatae Confessionis, & sermo de Molinaeo incidisset; quidam President Chevelier dixit eum esse asinum. Commotus Perronius, Minime (inquit) censendus est inter asinos Molinaeus; nullus sese illi asino affricuit qui non ab eo calce percussus abierit. Molinaeus quoque de Perronio loquens agnoscebat eum omnium Adversariorum longe subtilissimum.
Rex Henricus IV. ut Papae & Clero Gallico de cura sua circa sororis suae conversionem constaret, saepenumero eam obsecravit ut Sacellanorum suorum conciones audiret. Illa tandem cogitans quantum Regis interesset ut semel saltem cos audiret, promisit see Patrem Cottonum audituram; qui idcirco jussus fuit ut coram Rege & Regis sorore concionaretur, statim post Molinaei concionem eodem in loco. Nam eodem in loco duo illi cultus oppositi singulis diebus Dominicis continuo celebrabantur, dumb Regis soror vixit, nisi quum ipsa domo abesset.
Rex Henricus IV. ut Papae & Clero Gallico de cura sua circa sororis suae conversionem constaret, saepenumero eam obsecravit ut Sacellanorum suorum conciones audiret. Illa tandem cogitans quantum Regis interesset ut semel saltem cos audiret, promisit se Patrem Cottonum audituram; qui idcirco jussus fuit ut coram Rege & Regis sorore concionaretur, statim post Molinaei concionem eodem in loco. Nam eodem in loco duo illi cultus oppositi singulis diebus Dominicis continuo celebrabantur, dum Regis soror vixit, nisi quum ipsa domo abesset.