A26815:186
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Inter haec potissimum Platonis & Aristotelis numerabatur concordia, quam ⟨p. 97⟩jam coeptam brevi perfacturus erat, si vita comes paucis adhuc annis superfuisset, ita enim Philosophiam ab incunabulis lactando nutriverat, & ad usque nostra tempora perduxerat adultam, ut nostrae tempestatis Philosopho nil amplius aut in Graecis, aut in Latinis, aut in barbaris codicibus desiderandum esset: citasset udum Thaletem, ignitum Heraclitum, circumfusumque atomis Democritum, Orpheus item, & Pythagoras, priscique alii, ejus ope & gratia in Academiam convenissent. Postremò Philosophiae principes Plato scilicet fabularum velamentis, Mathematicisque involucris constipatus, & Aristoteles vallatus motibus dextra data fidem futurae amicitiae sanxisset. Inter Averroim quoque & Avicennam, inter Thomam & Scotum, qui jam diu conflictaverant, si non pacem in universum, in multis tamen impetrasset inducias, quando in eorum pluribus controversiis si quispiam dissidentia verba rimetur attentiùs & exactiùs libret, scrupulosiusque vestigans, cutem deferens, introrsum ad imas latebras profundaque penetralia meant pervadat, unionem sensuum indisse paratis pugnantibusque verbis citra ambiguitatem comperiet. Neotericorum turba partim pro meritis, partim pro culpis, & honorata fuisse & taxata.
Inter haec potissimum Platonis & Aristotelis numerabatur concordia, quam ⟨p. 97⟩jam coeptam brevi perfacturus erat, si vita comes paucis adhuc annis superfuisset, ita enim Philosophiam ab incunabulis lactando nutriverat, & ad usque nostra tempora perduxerat adultam, ut nostrae tempestatis Philosopho nil amplius aut in Graecis, aut in Latinis, aut in barbaris codicibus desiderandum esset: citasset udum Thaletem, ignitum Heraclitum, circumfusumque atomis Democritum, Orpheus item, & Pythagoras, priscique alii, ejus ope & gratia in Academiam convenissent. Postremò Philosophiae principes Plato scilicet fabularum velamentis, Mathematicisque involucris constipatus, & Aristoteles vallatus motibus dextra data fidem futurae amicitiae sanxisset. Inter Auerroim quoque & Auicennam, inter Thomam & Scotum, qui jam diu conflictaverant, si non pacem in universum, in multis tamen impetrasset inducias, quando in eorum pluribus controversiis si quispiam dissidentia verba rimetur attentiùs & exactiùs libret, scrupulosiusque vestigans, cutem deferens, introrsum ad imas latebras profundaque penetralia mente pervadat, unionem sensuum indisse paratis pugnantibusque verbis citra ambiguitatem comperiet. Neotericorum turba partim pro meritis, partim pro culpis, & honorata fuisse & taxata.