A26815:1871
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Cum unum ex suis controversiarum libris Patri suo venerando seni tali filio digno dedicasset, Amicus quidam apposite in calce Epistolae ascripsit hos Virgilianos versus: Et nos tela pater, ferrumque haud debile dextra Spargimus, & nostro sequitur de vulnere sanguis. Quomodo inter tot avocamenta, tot conciones consuetas elaborare potuerit, quae totum hominem postulant, easque facundas & eruditas, nemo satis mirabitur: Idque omnem fidem superaret, nisi quis apud animum suum reputet quantum Dei Opt. max. intersit ut causam suam tuentibus addat animos, viresque suppeditet.
Cum vir ingenio & eloquentia insignis Cuffetellus librum edidisset contra Serenissimi Regis Jacobi fidei Confessionem, Molinaeus Regiae Confessionis Defensionem libro singulari suscepit. Liber Regi & Clero Anglicano fuit acceptissimus; Rexque super hac occasione coepit ad Molinaeum scribere, & eum postea literis suis saepius dignatus est, mutuas ab eo literas postulans. Asservatur in Regis scriniis, quem ego me vidisse memini, Molinaei ad Regem Epistolarum Codex.
Quanquam Rex Henricus IV. infensus erat Molinaeo quod in sororis suae religione tuenda suis conatibus obstitisset, tamen eum faciebat maximi, quod sic Molinaeo innotuit. Cum expeditionem in Flandriam pararet, Nobilem Protestantem Chesneum cui maxim confidebat his mandatis instruxit. Cum diutius sim domo abfuturus, id magnopere mihi curae est ut dum abfuero in regno meo quieta sint omnia. Timeo autem ab duobus inquietis hominum ordinibus ne turbas cicant, Jesuitis & Ministris junioribus. Idoneos homines mihi delegi qui cum Jesuitis agant. Te qui cum Ministris agas deligo. Tu quum abiero Molinaeum convenito. Dicito meminisse me quacum cura & fide sorori meae in vivis agenti ministraverit. Rogare me ut pro incolumitate mea & expeditionis meae felici successu precetur. Me absente ad quietem se componat, neminem provocet, nemini provocanti respondeat. Interim à me hanc crumenam accipiat.