A26815:1889
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Fuit sane publica illa Conventus nostri Politici cum Conaedo contra Regem conjunctio, maxima coram Deo & hominibus Protestantium labes. Illa erat quae sequentibus annis eorum partes & infelices Ecclesias pessumdedit. Idque fore Molinaeus praedixerat quamprimum Rex adoleverit.
Longum fuerit innumeras disputationes quibus Molinaeus vexatus suit numerare. Haec usitata fuit Jesuitarum stropha, ut postquam nobilem aliquem virum, in Reformata Religione educatum ignarum sed indoctum, & opibus in • pollicitationibus corruperant, cum eo paciscerentur ne Reformatorum parts aperte desereret, nisi post disputationem ipsius rogatu habitam at inde major ipsis & Catholicae Religioni gloria accederet.
Longum fuerit innumeras disputationes quibus Molinaeus vexatus suit numerare. Haec usitata fuit Jesuitarum stropha, ut postquam nobilem aliquem virum, in Reformata Religione educatum ignarum sed indoctum, & opibus in • pollicitationibus corruperant, cum eo paciscerentur ne Reformatorum partes aperte desereret, nisi post disputationem ipsius rogatu habitam at inde major ipsis & Catholicae Religioni gloria accederet.
Sed saepissime haec decipula decipientes fefellit. Nam vel ille quem corruperant ex rationum Conflictatione veritatem edoctus resipuit, aut etiam ex iis suarum partium hominibus quos victoriae testes futuros adduxerant aliquos cum ignominia amiserunt.