A26815:190
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
De priscis Ecclesiae doctoribus tantum cognitionis adéptus fuerat, quantum credere difficile est, etiam in eo, qui in ipsis solùm evoluendis totum vitae tempus consumpsisset: de Neotericis verò Theologis qui eo stylo sunt usi, quem Parisiensem, vulgò nuncupant, tantum judicii apud eum residebat, ut si quis ex ⟨p. 99⟩improviso abstrusam illorum cujuspiam maloque explicitam quaestionem, enucleandam petiisset, tanta ingenii fertilitate adaperiebat, tanta solertia reserabat, ut diceres doctoris illius universa dicta, prae oculis & in numerato habuisse, cunctasque pari modo familias agnoverat, cunctas schedas excusserat, nec uni illorum sic addictum credas (qui nostris hominibus mos est) ut caeteros aspernaretur. Ipse enim à teneris sic institutus fuit, sic animatus, ut in illis veritatem quaereret, parique honore, quousque illa elucesceret inventa, quoscunque veneraretur, privata affectione nudatus. Quid tamen de singulis sentiret, qui in universum famosiores habentur, in Apologiae Prooemio, cùm de barbaris, Graecis, Latinisque Philosophis, proprietàtes, peculiaresque lauds retulerit, videre datur. Thomam vero Aquinatem quando interloquendum de his Philosophis Theologisve, qui Gallico more disceptando scripsere, mentio fieret prae omnibus laudare consueverat, utpote solidiori prae aliis veritatis basi nitentem: eum quoque in Heptaplo nostrae Theologiae splendorem nominat: de hoc percunctatus creberrime & à me ipso, idem respondit, nec oppositum suadere cuiquam debent, nonulla quae in ejus Apologetico continentur disputanda, alioquin Thomae opinionibus ex professo adversantia, cum juvenis admodum esset, gloriaeque tunc cupidus, in urbe celebratissima Gorgiae Leontini more quascunque tutando partis famam aucuparetur, adde quod ex decem millibus propositionum, tribus tantum, aut quatuor non consentire, sed & adversari id non conuincunt.
De priscis Ecclesiae doctoribus tantum cognitionis adéptus fuerat, quantum credere difficile est, etiam in eo, qui in ipsis solùm evoluendis totum vitae tempus consumpsisset: de Neotericis verò Theologis qui eo stylo sunt usi, quem Parisiensem, vulgò nuncupant, tantum judicii apud eum residebat, ut si quis ex ⟨p. 99⟩improviso abstrusam illorum cujuspiam maloque explicitam quaestionem, enucleandam petiisset, tanta ingenii fertilitate adaperiebat, tanta solertia reserabat, ut diceres doctoris illius universa dicta, prae oculis & in numerato habuisse, cunctasque pari modo familias agnoverat, cunctas schedas excusserat, nec uni illorum sic addictum credas (qui nostris hominibus mos est) ut caeteros aspernaretur. Ipse enim à teneris sic institutus fuit, sic animatus, ut in illis veritatem quaereret, parique honore, quousque illa elucesceret inventa, quoscunque veneraretur, privata affectione nudatus. Quid tamen de singulis sentiret, qui in universum famosiores habentur, in Apologiae Prooemio, cùm de barbaris, Graecis, Latinisque Philosophis, proprietàtes, peculiaresque laudes retulerit, videre datur. Thomam vero Aquinatem quando interloquendum de his Philosophis Theologisve, qui Gallico more disceptando scripsere, mentio fieret prae omnibus laudare consueverat, utpote solidiori prae aliis veritatis basi nitentem: eum quoque in Heptaplo nostrae Theologiae splendorem nominat: de hoc percunctatus creberrime & à me ipso, idem respondit, nec oppositum suadere cuiquam debent, nonulla quae in ejus Apologetico continentur disputanda, alioquin Thomae opinionibus ex professo adversantia, cum juvenis admodum esset, gloriaeque tunc cupidus, in urbe celebratissima Gorgiae Leontini more quascunque tutando partis famam aucuparetur, adde quod ex decem millibus propositionum, tribus tantum, aut quatuor non consentire, sed & adversari id non conuincunt.