A26815:192
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
verùm & si in eis esset eruditus, ac ejusmodi scriptiones legisset, quas fortè ad plenum non novit Italia (nulla enim tam invia & innacessa literarum reperiri poterant, quae illius vestigio lustrata, abundè explorata non essent) odisse tamen & detestari videbatur, valere meo judicio, earum communem usum animadverrens, ad sociorum parandam infamiam labefactandamque in replicando memoriam, veritati vero inveniendae, cui indefessam operam navandam arbitrabatur, aut nihil, aut parum conducere, sed ne plura consecter, lectoremque detineam, comprehendam brevi. Enicuit aliquis eloquentia, sed inscitia rerum naturae secretarum dehonestatus est: alius peregrinas linguas, sed universa Philosophorum decreta non calluit: priscorum alius inventa perlegit, non nova dogmata concinnavit: scientiae ab altero hominum tantum & humanae gloriae causa, non Christianae Reipub. emolumento, & divinae, & humanae quaesitae sunt: Ille vero cuncta haec pari studio ita complexus suerat, ut turmatim & coacervatim in eum confluxisse viderentur, nec ut multi, qui non aliquo uno excellentes, omnium participes sunt, sed in omnibus usque adeo profecerat scientiis, ut quamlibet ex his in ipso considerasses, eam sibi propriam & peculiarem elegisse judicavisses: haec quoque eo admirabiliora erant, cùm â seipso vi ingenii, & veritatis amore, quasi absque praeceptore assequutus esset, ut quasi de seipso, illud quod de se dicebat Epicurus, possimus proferre: Se sibi ipsum scilicet fuisse magistrum. Ad quos mirabiles effectus, tam parvo temporis spacio producendos, quinque ego causas convenisse reperi, incredibile ingenium, tenacissimam memoriam, facultates amplas, quibus ad coëmendos tùm nostrae, tùm Graecae, tùm barbarae linguae libros adiutus est. (septem quippè aureorum nummum millia, retulisse mihi memoria repeto, in asciscendis sibi usque ad diem illam, omnifariae literaturae voluminibus, erogasse) juge & infatigabile studium, contemptionem postremo terrenarum rerum. Hunc igitur si prisca illa aetas Laconum tempore protulisset, si Aristoteli credimus, divinum illum virum appellavisset.
Sed virtute, intellectus, jam (ut arbitror) relinquendae videntur, & nunc praeclarae ejus animae partes, quae actiones spectant, prosequendae, exactissimique mores in publicum educendi sunt, ut flammatus ipsius in Deum animus innotescat, ut erogatae in egenos divitiae collaudentur, ut his, qui tandem divinae legi sunt addicti, referendi gratias, in bonorum omnium auctorem quam cumulatissimè, paretur occasio. Triennio igitur priusquam diem obiret, ut posthabitis dominandi curis, in alta pace degere posset, securus quo sceptra caderent, cuncta patrimonia, quae Mirandulae Concordiaeque possidebat, hoc est, tertiam partem earum, mihi nescio an dono, an venditione tradidit: quod factum, postea Maximilianus Augustus, qui nobis est Rex & dominus, ut ita dixerim immediatus (neque enim alium tot seculis quot est exaedificata Mirandula atque Concordia, nisi qui successivè in regally imperiasive Romanorum throno consideret, recognovimus) Caesarea liberalitate firmavit: quicquid autem ex hoc negocio pecuniarum acceperat, partim pauperibus