A26815:1947
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Biduo post ejus abscessum Langlaeum Praeses convenit dixitque see cupidum suisse Molinaeum Rhotomagi videndi, si id sine ejus periculo fieri potuisset. Hic divina illa veritas affulsit. Quum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. Domine Deus virtutum, beatus homo qui sperat in te.
Biduo post ejus abscessum Langlaeum Praeses convenit dixitque se cupidum suisse Molinaeum Rhotomagi videndi, si id sine ejus periculo fieri potuisset. Hic divina illa veritas affulsit. Quum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. Domine Deus virtutum, beatus homo qui sperat in te.
Sedanum reversus Molinaeus ad munera consueta see contulit, Ecclesiae Ministerium & Theologicam Professionem quae munera 33 annos ab reditu suo exercuit, quanquam aeger & invalidus. Multos Theologos feliciter erudivit, qui postea conspicua fuerunt Ecclesiae lumina. Libros Theologicos quamplurimos edidit, quorum primus ab ejus reditu fuit Novitas Papismi, sive Perronii consutatio, Regisque Jacobi, sed magis sacrae veritatis Defensio.
Sedanum reversus Molinaeus ad munera consueta se contulit, Ecclesiae Ministerium & Theologicam Professionem quae munera 33 annos ab reditu suo exercuit, quanquam aeger & invalidus. Multos Theologos feliciter erudivit, qui postea conspicua fuerunt Ecclesiae lumina. Libros Theologicos quamplurimos edidit, quorum primus ab ejus reditu fuit Novitas Papismi, sive Perronii consutatio, Regisque Jacobi, sed magis sacrae veritatis Defensio.
Erat Sedanum afflictorum Religionis ergo Asylum, per Molinaei famam factum incolis & studiosis frequentius: & Reformato Principe gaudebat quem incolae ut Patrem patriae colebant. Nec deerant divitiae à persecutionem fugientibus eo congestae. At haec laeta rerum facies luctu obnubilata fuit, Principis à Reformata Religione defectione, qua semetipsum potissimum perdidit. Sed non meum est negotium historiam ejus texere. Duo tantum quae Molinaeum spectant notabo. Unum quod in Principis apostasia Molinaeus alloquio, precibus, scriptis eruditionis & facundiae plenissimis, opportune, importune, ut