A26815:1963
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Interea anno MDCXVIII. Jesuitae Ludovici Regis beneficio Lutetiae suas scholas aperiunt, quas pridem claudere jussi erant. Revocatus igitur à patre Valesius, redit cum fratre Lutetiam, & ad scholas eorum Parisiacus, quas Ciaromontanas appellant, se confert. Ibi florebant eminebantque Jacobus Sirmundus Ricomagensis, & Dionysius Petavius Aurelianensis, duo Societatis Jesus lumina ac ornamenta: ex quibus Petavium Rhetoricae professorem uno anno audivit; Sirmundum saepe quoque convenit: quos ambos postea constanter coluit simul & amavit. Eodem in ludo sub Bruano Lothariensi, doctissimo professor, in philosophiae studia triennium impendit, ita ut Graecos ac Latinos poetas, orators, historicos avidius quam philosophos toto eo tempore lectitaret. Cum nihilominus de philosophia publice disputaturus esset, quae triennio exceperat, Bruani dictata cursim ac brevi transcripsit paene ad verbum: ratus memoriae tenacius inhaesura, quae paulo ante legisset ac scripsisset. Nec spes eum sua fefellit. Nam theses ex universa philosophia depronitas egregie & magna cum ingenii laude judiciique defendit. Mirabar minutissimas literas, pedum muscarum similes, manu ejus scriptas, quae à nemine legi posse videbantur; & pagellas semipedales centenum versuum capaces, totam denique philosophiam tam celeriter tantas in angustias contractam.
Interea anno MDCXVIII. Jesuitae Ludovici Regis beneficio Lutetiae suas scholas aperiunt, quas pridem claudere jussi erant. Revocatus igitur à patre Valesius, redit cum fratre Lutetiam, & ad scholas eorum Parisiacus, quas Ciaromontanas appellant, se confert. Ibi florebant eminebantque Jacobus Sirmundus Ricomagensis, & Dionysius Petavius Aurelianensis, duo Societatis Jesu lumina ac ornamenta: ex quibus Petavium Rhetoricae professorem uno anno audivit; Sirmundum saepe quoque convenit: quos ambos postea constanter coluit simul & amavit. Eodem in ludo sub Bruano Lothariensi, doctissimo professore, in philosophiae studia triennium impendit, ita ut Graecos ac Latinos poetas, oratores, historicos avidius quam philosophos toto eo tempore lectitaret. Cum nihilominus de philosophia publice disputaturus esset, quae triennio exceperat, Bruani dictata cursim ac brevi transcripsit paene ad verbum: ratus memoriae tenacius inhaesura, quae paulo ante legisset ac scripsisset. Nec spes eum sua fefellit. Nam theses ex universa philosophia depronitas egregie & magna cum ingenii laude judiciique defendit. Mirabar minutissimas literas, pedum muscarum similes, manu ejus scriptas, quae à nemine legi posse videbantur; & pagellas semipedales centenum versuum capaces, totam denique philosophiam tam celeriter tantas in angustias contractam.