A26815:1964
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Egressus Claromontavo ludo Valesius anno aetatis und evicesimo, Christi ⟨p. 722⟩DCXXII. jus civil Avarici Biturigum biennio didicit, ac post reditum, in summa Curia Parisiaca numero Advocatorum adscriptus est. Forum per annos amplius septem togatus fr•quentavit, magis ut patri satisfaceret, quam ut sibi. Taedebat enim hominem jacturae temporis, & operae perditae. Oneri crat, pudori erat toga tamdiu frustra gestata. Videbat enim eum qui à nemine advocaretur, patrocinaretur nemini, causam nullam ageret aut diceret, Advocati, Patroni, ac Caussidici nominibus jure gloriari non posse. Interea quantum ci erat otii, (plurimum autem erat otii) literis impertiebat. Ab Advocatis Graece doctissimus habebatur. At ipse intelligens quantum sibi deesset ad plenam linguae Graecae notitiam, ita Graeca legit ac didicit, ut famae de se sparsae abunde responderet. Habebat tum praeter ceteros collegam Michaelem Anglum, à condiscipulatu notissimum sibi ac carissimum: quem cum prensatis à patre suo Procuratoribus niti, eaque ratione causas agere ac litigantium jura voce scriptisque defendere animadverteret; dolens see tali auxilio destitutum algere, togam cum spe deposuit, renuntiavit foro, multum dissuadente patre, ac frustra ut perseveraret hortante, ac liberalibus studiis, quae nec sponte umquam nec ex toto reliquerat, totum sponte see dedidit.
Egressus Claromontauo ludo Valesius anno aetatis und evicesimo, Christi ⟨p. 722⟩DCXXII. jus civile Avarici Biturigum biennio didicit, ac post reditum, in summa Curia Parisiaca numero Advocatorum adscriptus est. Forum per annos amplius septem togatus fr•quentavit, magis ut patri satisfaceret, quam ut sibi. Taedebat enim hominem jacturae temporis, & operae perditae. Oneri crat, pudori erat toga tamdiu frustra gestata. Videbat enim eum qui à nemine advocaretur, patrocinaretur nemini, causam nullam ageret aut diceret, Advocati, Patroni, ac Caussidici nominibus jure gloriari non posse. Interea quantum ci erat otii, (plurimum autem erat otii) literis impertiebat. Ab Advocatis Graece doctissimus habebatur. At ipse intelligens quantum sibi deesset ad plenam linguae Graecae notitiam, ita Graeca legit ac didicit, ut famae de se sparsae abunde responderet. Habebat tum praeter ceteros collegam Michaelem Anglum, à condiscipulatu notissimum sibi ac carissimum: quem cum prensatis à patre suo Procuratoribus niti, eaque ratione causas agere ac litigantium jura voce scriptisque defendere animadverteret; dolens se tali auxilio destitutum algere, togam cum spe deposuit, renuntiavit foro, multum dissuadente patre, ac frustra ut perseveraret hortante, ac liberalibus studiis, quae nec sponte umquam nec ex toto reliquerat, totum sponte se dedidit.