A26815:1978
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Tot prosperis supra vota confluentibus, uxorem ducere constituit. Amabat pridem puellam formosam ac ingenuam Margaritam Casnellam. Igitur anno M DC LXIV. pridie Kalendas Novembreis relicta domo paterna, in qua cum matre & fratribus habitabat, aedes conductas festinanter instruxit, ac ibi virginem xiv. Kalendas Decembris in matrimonium accepit. Annum primum & sexagesimum transgressus tum erat. Fuere multi, etiam amici & noti, (quibus autem notus non erat Valesius?) qui eum reprehenderent; fuere & qui veluti parum sanum irriderent. Hos inter epigrammatarius senex, qui valde acutus sibi videoatur, distichon triviale composuit, de caeco sene uxorem ducente, ut ab ipsa duceretur. Qu • d ne in Valcsium dictum crederetur, idem poetica licent. […] & communibus amicis confidenter asserebat, epigramma multo ante h • ptias s • ptum ac editum fuisse. Nimirum sunt homines ad vituper • • que • dum quam ad laudandum multo ⟨p. 728⟩natura proniores. Equidem Valesium, si sexaginta annis major sibi necessarium credidit uxoris solatium, si consider & see ac sua committere conjugi quam famulis maluit; si mensae ac lecti, vitae atque fortunae sidelem sociam habere, si solitudinis taedia finire voluit; Valesium inquam nihil inusitatum fecisse, nec propterea carpendum aut traducendum judico. Factum multis maximorum & sapientissimorum virorum, veterum ac recentiorum exemplis defendi potest. Solet fieri: fieri licet. Habuit Valesius, quos sequeretur: habebit qui imitabuntur. Vulgare proverbium est, ejus qui valeat annos numerari non oportere. Senex quidem erat Valesius, quum uxorem duxit: sed erat vegetae ac viridis & incipientis senectutis; supra aetatem robustus erat, prosperrima valetudine ut•batur; intra annos undecim ac menses fere sex, ex conjuge septem liberos tulit, quatuor mares, tres sexus feminini; maritus studiis vacavit ut caelebs, dictavit ut caelebs, mutua cum amicis officia exercuit ut caelebs; magnum licnis dolorem quo tandem consumtus est, diu fortiter tulit. Quid amplius juvenis facere potuisset? At male oculatus puellam formosam duxit! Oculis Valesii nil jam metuendum erat, cum altero pridem captus esset, altero tam maritus viderit quam caelebs. Puellam venustam duxit! An melius & prudentius facturus fuit, si anum deformem duxisset? formosam sibi conjunxit, ut eam magis & perseverantius amaret; puellam, ut ex ea generaret heredes, quos ab anu exspectare non potuit.