A26815:1984
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Heic referenda sunt aliqua, suis locis praeterita, quoniam quibus singula annis contigerint, meminisse non potui. Chorae Abbas, re & nomine Amabilis Burzaeus cum viris doctis de sacra scriptura & de veteri Ecclesiae disciplina stato cujusque hebdomadis die domi sermones habere concupivit, savente votis ejus Colberto; & primum, aut unum de primis Valesium invitavit, uti his collationibus quae tamen paucis mensibus duraverunt, interesset. Interfuit igitur unus paene inter Presbyteros ac Theologos laicus, inter togatos palliolatus, & interrogatus, docte ac graviter sententiam dixit. Ipse mihi narrabat, ibi se aliquando longo sermone docuisse, viros bonos ac pios, filios Dei; malos atque impios filios hominum in sacris libris appellitari. Idem Abbas, inter tres de una juris Canonici cathedra Parisiaca contendentes, propter dissensionem Professorum judex ab amplissimo Colberto, Maecenate suo electus, ass•ssorem sibi prae ceteris Valesium hostrum adjunxit, & post auditas singulorum competitorum orations ac disputationes publicas, de consilii sententia digniori vacantem ⟨p. 731⟩cathedram adjudicavit. Emendandis amicorum scriptis non parum temporis Valesius rogatus impendit. Inprimis, ut leviora omittam, quosdam rerum Byzantinarum scriptores Graecos à Combefifio Dominicano repertos, & in linguam Latinam conversos, currant Carcavio sedulo relegit, correxitque ac illustravit notis: quos historicos diligentissimos & maximi faciendos, ac dignissimos esse qui ederentur, non semel mihi affirmavit. Praeterea Graecos authors Mechanicos, è bibliotheca Regia à viro clarissimo doctissimoque Carcavio, ejus custode erutos, in Latinum sermonem transtulit, ut essent cui tum parari dicebantur editioni maturi. Diebus Lunae post meridiem huic interpretationi vacabat, legente codicem ac dictata excipiente Cotelerio.
Heic referenda sunt aliqua, suis locis praeterita, quoniam quibus singula annis contigerint, meminisse non potui. Chorae Abbas, re & nomine Amabilis Burzaeus cum viris doctis de sacra scriptura & de veteri Ecclesiae disciplina stato cujusque hebdomadis die domi sermones habere concupivit, savente votis ejus Colberto; & primum, aut unum de primis Valesium invitavit, uti his collationibus quae tamen paucis mensibus duraverunt, interesset. Interfuit igitur unus paene inter Presbyteros ac Theologos laicus, inter togatos palliolatus, & interrogatus, docte ac graviter sententiam dixit. Ipse mihi narrabat, ibi se aliquando longo sermone docuisse, viros bonos ac pios, filios Dei; malos atque impios filios hominum in sacris libris appellitari. Idem Abbas, inter tres de una juris Canonici cathedra Parisiaca contendentes, propter dissensionem Professorum judex ab amplissimo Colberto, Maecenate suo electus, assssorem sibi prae ceteris Valesium hostrum adjunxit, & post auditas singulorum competitorum orationes ac disputationes publicas, de consilii sententia digniori vacantem