A26815:1993
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Inter quos quidem facile primas tenet vir imprimis doctus & reverendus Nicolaus Bernardus S. T. P. & Ecclesiae Dredensis in Hibernia Decanus; qui ⟨p. 735⟩quum Reverendissimo viro à Sacris fuerit, ac triginta deinceps annorum consuetudine probe cognitus & perspectus. multa subinde illum audivit de vitae suae anteactae ratione disserentem. Hujus ergo praecipue vestigia premens ac temporis filum legens aliorum spicilegia suis quaeque locis intertexam, quae incerti sunt temporis cum aliis nonnullis ad calcem rejiciens.
Jacobus Usserius editus in lucem est Dublinii (quae Hiberniae urbs est principalis) anno post natam salutem octogesimo supra quingentesimum, pridie nonarum, sive triduo post Calendas Januarii, quasi strenae loco in orbem missus; magnum certe quidem futurus, cum Patriae suae decus, tum Ecclesiae Dei beneficium.
Ex utroque parente familia ortus est haud ignobili; siquidem pater ei fuit Arnoldus Usserius V. C. qui solerti ingenio praeditus, ac legum studiis educatus, in Cancellariae curia munus obiit non obscurum. Patruum autem habuit Henricum Usserium, virum doctum & prudentem Cantabrigiae quidem in Anglia bonarum literarum studiis institutum, ad Archiepiscopatum Armachanum deinceps provectum; qui dum adhuc Dublinii esset Archidiaconus legationes in Angliam ad Elizabetham Reginam obivit duas; alteram ut Ecclesiam Sancti Patricii (quae est Dublinii Cathedralis) è Sacril•gii saucibus, adeoque ab interitu vindicaret: alteram quo Collegii & Academiae Dublinensis fundationem ab Regina impetraret, quibus utrisque success•s non defuit luculentus. Ita scilicet providentia divina procurante, ut Usserio nostro (cui solicite visa est invigilare) nec deesset Academia patria, quae institueret juvenem, nec Ecclesia, quae ornaret virum. Mater huic erat Margareta V. C. Jacobi Stanihurstii filia; qui, quum esset civitati Dublinii à memoria, & è Cancellariae (ut vocantur) Magistris unus, ita prudentia, integritate, ac rerum usu inaruit, ut in supremo totius Hiberniae Senatu secundi ordinis senators oratorem illum, atque adeo moderatorem suum collatis suffragiis semel, iterum, ac tertia demum vice, multis annis interjectis, perquam honorifice renunciarint. Hujus filius erat Richardus Stanihurstius, Usserii nostri avunculus, vir sane haud vulgariter doctus (uti è scriptis ejus poeticis, historicis, Philosophicis constare potest à Camdeno, Campiano, & Ferrario laudatis) cui cum nepote hoc suo epistolare commercium aliquandiu intercessit.