Hasce dignitates Richardi Episcopi Sarisburiensis beneficio consecutus est, qui Henricum semper charissimum habuit, & cum post tres annos moreretur, ei cyathum auratum cum operculo in testamento verbis honorificis legavit, eundémque executoribus suis in iisdem tabulis nominatis praeesse jussit. Caeperant interea Henrici virtutes omnibus innotescere, & praesertim Henrico quarto Regi, qui eum postea pluribus negotiis adhibuit. Erat enim in ipso praeter insignem literarum cognitionem ingenium acre & perspicax, quod cum rerum usu & prudentiâ civili conjunctum, eum ad res gerendas promptissimum reddidit. Praeter negotia Regis domi praeclarè gesta, è publicis muneribus primùm ei obtigit Legatio eximia, à rege inter illos legatos designato, quos ad Gregorium XII. Pontificem Rom. misit, sive ut Pontifici sedem suam nuper adepto gratularetur, sive ut eum cum Benedicto XIII. conciliaret, qui Pontificem Maximum Avinioni agebat. Legati in Italiam venientes, Romam profecturi, Senis Gregorium inveniunt, quae civitas Hetruriae amaenissima simul & nobilissima tum temporis reip. jure suis legibus utebatur, postea à Medicaeis debellata est, hodiéque magnorum Hetruriae Ducum Imperio paret; ibi verò legatos nostros viros eximios *Theodoricus Niemensis Gregorio libellorum supplicum magister, qui tum in aula Pontificia Senis erat, seipsum vidisse attestatur. Ut omittam reliquos Legatos, quorum nomina è memoria hominum scriptorum vitio exciderunt, quam bene Henricus hoc munus gesserit, quamtámque gratiam apud Pontificem eo nomine promeruerit, Gregorius luculentè mox demonstrabat: nam cum ad aulam Romanam illico delatum esset, Guidonem Mone Episcopum Menevensem mortuum fuisse pridie Kal. Septem. ejusdem any, post legatorum ex Anglia discessum, Henricum Episcopum Menevensem ultrò renunciat, eumque suis manibus more majorum consecrat IIII. Non. Octob. literisque ad Thomam Arundell Cantuariensem datis denunciat, se ex consilio Cardinalium Ecclesiae Menevensi vacuae Episcopum praefecisse Henricum Chi•hele, Ecclesiae Sarisbuiensis Cancellarium, legum Doctorem, & Sacerdotem, virum prudentiâ, integritate, multisque virtutibus insignem, rogans porrò ut eundem in muneris sui administration commendatum habeat. Henricus Gregorium Senis Lucam contendentem sequutus est, & cum eo ad finem Aprilis any insequentis mansit; tum autem ex Legato Episcopus domum redit, & VII. Kal. Sept.
Hasce dignitates Richardi Episcopi Sarisburiensis beneficio consecutus est, qui Henricum semper charissimum habuit, & cum post tres annos moreretur, ei cyathum auratum cum operculo in testamento verbis honorificis legavit, eundémque executoribus suis in iisdem tabulis nominatis praeesse jussit. Caeperant interea Henrici virtutes omnibus innotescere, & praesertim Henrico quarto Regi, qui eum postea pluribus negotiis adhibuit. Erat enim in ipso praeter insignem literarum cognitionem ingenium acre & perspicax, quod cum rerum usu & prudentiâ civili conjunctum, eum ad res gerendas promptissimum reddidit. Praeter negotia Regis domi praeclarè gesta, è publicis muneribus primùm ei obtigit Legatio eximia, à rege inter illos legatos designato, quos ad Gregorium XII. Pontificem Rom. misit, sive ut Pontifici sedem suam nuper adepto gratularetur, sive ut eum cum Benedicto XIII. conciliaret, qui Pontificem Maximum Avinioni agebat. Legati in Italiam venientes, Romam profecturi, Senis Gregorium inveniunt, quae civitas Hetruriae amaenissima simul & nobilissima tum temporis reip. jure suis legibus utebatur, postea à Medicaeis debellata est, hodiéque magnorum Hetruriae Ducum Imperio paret; ibi verò legatos nostros viros eximios *Theodoricus Niemensis Gregorio libellorum supplicum magister, qui tum in aula Pontificia Senis erat, seipsum vidisse attestatur. Ut omittam reliquos Legatos, quorum nomina è memoria hominum scriptorum vitio exciderunt, quam bene Henricus hoc munus gesserit, quamtámque gratiam apud Pontificem eo nomine promeruerit, Gregorius luculentè mox demonstrabat: nam cum ad aulam Romanam illico delatum esset, Guidonem Mone Episcopum Menevensem mortuum fuisse pridie Kal. Septem. ejusdem anni, post legatorum ex Anglia discessum, Henricum Episcopum Menevensem ultrò renunciat, eumque suis manibus more majorum consecrat IIII. Non. Octob. literisque ad Thomam Arundell Cantuariensem datis denunciat, se ex consilio Cardinalium Ecclesiae Menevensi vacuae Episcopum praefecisse Henricum Chi•hele, Ecclesiae Sarisbuiensis Cancellarium, legum Doctorem, & Sacerdotem, virum prudentiâ, integritate, multisque virtutibus insignem, rogans porrò ut eundem in muneris sui administratione commendatum habeat. Henricus Gregorium Senis Lucam contendentem sequutus est, & cum eo ad finem Aprilis anni insequentis mansit; tum autem ex Legato Episcopus domum redit, & VII. Kal. Sept.
- *[…]〈…〉