A26815:2004
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Non ita multo post electus est Collegii Catechista; quod ille munus adeo diligenter administravit, ut magnam totius Theologiae partem tractaret & absolveret; atque hoc quidem didactice, ac intra Collegii sacellum peragebatur, postmodum vero idem delectus est, qui in publico urbis templo ea religionis capita pro concione tractaret, de quibus inter nos & Pontificios intercesserat controversia, co nempe consilio, ut firmaret nostrorum animos in fide ac professione veritatis, illos autem ab errore, si fieri posset, revocaret. In illo opere postquam aliquandiu feliciter, & cum summa omnium utilitate processerat (quantum scilicet experimento sui videbatur illi sufficere posse) non ulterius sibi in co stadio pergendum esse statuebat, donec sacris ordinibus esset initiatus, quod brevi postea (anno scilicet 1601.) effectum est, patruo ipsius Henrico Usserio Archiepiscopo Armachano ordinante, licet nondum justam aetatem consecutum neque enim aequum, aut è re Ecclesiae videbatur; ut qui doctrina, prudentia, ac pietate annos praeverterat, cunctantis aetatis legibus obstringeretur. Neque eum à sacerdotali munere suscipiendo deterrere potuit praesens periculum, quod verbi praecipue ministris tunc temporis imminebat; si nempe Hispanorum arma, quae de summa rerum Hibernicarum, ac Potestantium jugulis decernebant, ex votis suis successissent. Quin eo potius capessendum sibi esse illud munus existimabat, quoniam, si strage illa, quam designarant papistae, involveretur; propius ad martyrium hac ratione accessurum se arbitrabatur. Verum percusso eo praelio Kinsalensi, fusisque Hispanorum copiis, spe itidem sua sanguinolenta ista papistae exciderunt, quapropter dissimulatis odiis, ac meditatam stragem in tempus opportunum differentes, coeperunt exinde tractari posse, statuto regni morem gerere, sacra Protestantium frequentare, & spes haud exigua gliscebat fore ut in veritatis castra transirent eorum plurimi, & in purae religionis professione cum nostris aliquando coalescerent. Verum, legis illius vi & efficacia de subito per suspensionem sublata, & rescissa, omnia deinceps in pejus ruere, ac retro sublapsa referri; tum Papismus, veluti repetito ad saltum spatio, & quasi diluvio quodam, omnes ripas superante, totam illam Gentem inundabat.
Quo sane facto adeo graviter commotus est Usserius noster, ut publice coram Optimatibus concione habita illud Prophetae Ezekielis quarto sexto ad rem Hibernicam accommodaret; atque inde sibi eliceret Patriae suae ruinam post quadraginta annos imminere. Quod quidem ejus seu pronunciatum, seu vaticinium, utinam eventus rerum non ita nimium comprobasset; certe quod co tempore illi praesagiebat animus adeo solicit ac intent deinceps expectabat, ut quo magis tempus illud propinquaret, co majorem indies haberet de re futura confidentiam; prout ipse per annos plus sedecim testari possum (inquit Bernardus) ut qui saepius illum (nec sine summa admiration ma) audiver expectationem hanc suam profitentem.