A26815:2024
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Martio proxime insequente Oxonio valedicens in Cambriam secessit, apud filiam, quam habebat unicam, aliquandiu commoraturus; quae Timotheo Tyrello antea nupserat, equestris dignitatis viro, ac tunc temporis Cardiffae cum marito suo, (qui eam urbem sub Rege Carolo praesidio tenebat) habitabat. Quem cum Rex alio secum abduxisset, Usserius, neque castra sequi valens, nec locum habens in quo consisteret, à Selectissima Domina Stradlinga ad castellum suum quod Sancti Donati dicitur ad lapidem exinde duodecimum humanissime invitatus est. Verum dum itineri see accingeret, planitiem illam, qua eundum erat, ab armato milite de subito confluente occupatam esse intellexit, quocirca, conductis peritis viae ducibus, occulto itinere praeterlabi militem conatus est; neque sic tamen evitare potuit, quo minus ipse cum filia & Bibliotheca portatili (quam sex ille cistis inclusam habebat selectissimam, studiorum ac peregrinationis suae dulcem comitem) in milites seu palantes sive exploratores inciderent, qui continuo illum cum filia & modico suo famulitio equis detractos ad exercitum rapiebant, libros autem atque chartas, maximam partem ipsius manu exaratas, in centum manus momento temporis non sine ludibrio quodam disseminabant. Ipse interim, pro ea qua erat mirabili animi humilitate & patientia, stabat pedes, ac taciturnus, neque ullum commoti animi indicium aut verbo aut vultu spectantibus exhibebat. Suppuduit autem nonnullos melioris commatis viros tam rudis ac plane barbarae viri tam sancti tractationis; quocirca illum ad Johannis Auberii Equitis aurati aedes non longe distantes deduxerunt; à quo humanissime ea nocte acceptus est.
Martio proxime insequente Oxonio valedicens in Cambriam secessit, apud filiam, quam habebat unicam, aliquandiu commoraturus; quae Timotheo Tyrello antea nupserat, equestris dignitatis viro, ac tunc temporis Cardiffae cum marito suo, (qui eam urbem sub Rege Carolo praesidio tenebat) habitabat. Quem cum Rex alio secum abduxisset, Usserius, neque castra sequi valens, nec locum habens in quo consisteret, à Selectissima Domina Stradlinga ad castellum suum quod Sancti Donati dicitur ad lapidem exinde duodecimum humanissime invitatus est. Verum dum itineri se accingeret, planitiem illam, qua eundum erat, ab armato milite de subito confluente occupatam esse intellexit, quocirca, conductis peritis viae ducibus, occulto itinere praeterlabi militem conatus est; neque sic tamen evitare potuit, quo minus ipse cum filia & Bibliotheca portatili (quam sex ille cistis inclusam habebat selectissimam, studiorum ac peregrinationis suae dulcem comitem) in milites seu palantes sive exploratores inciderent, qui continuo illum cum filia & modico suo famulitio equis detractos ad exercitum rapiebant, libros autem atque chartas, maximam partem ipsius manu exaratas, in centum manus momento temporis non sine ludibrio quodam disseminabant. Ipse interim, pro ea qua erat mirabili animi humilitate & patientia, stabat pedes, ac taciturnus, neque ullum commoti animi indicium aut verbo aut vultu spectantibus exhibebat. Suppuduit autem nonnullos melioris commatis viros tam rudis ac plane barbarae viri tam sancti tractationis; quocirca illum ad Johannis Auberii Equitis aurati aedes non longe distantes deduxerunt; à quo humanissime ea nocte acceptus est.