A26815:2025
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Proximo die cum omnes librorum & scriptorum damnum inaestimabile juxta ac irreparabile impatienter satis deplorarent; Ipse interim, quiescite inquit, providentiae divinae manum exosculemur, quae quid nobis apportet nondum satis fortasse intelligimus: Ego autem hoc unum dico, quaecunque ego longo studio & labour meo in usum ac bonum publicum congesseram, iis omnibus nos rudem militem dispoliasse, neque aliud quidquam habeo quod Chronologiam meam (jam quidem prope consummatam) exspectantibus deinceps possum reponere, nisi operis materiam ac apparatum omnem interiisse: Verum ecce [Greek or Hebrew] Siquidem cura & industria Generosorum illius regionis hominum, ac verbi Dei ministorum, tam irreparabili Ecclesiae damno indolentium effectum est, ut intra trimestre spatium omnes illi libri chartaeque hinc inde comportati sint ac restituti; neque ullum deesse compertum est praeter Ciceronis opera, & duos de Waldensibus codices calamo descriptos, quantivis certe pretii, ac operi de ecclesiarum Christianarum succession & statu perficiendo utiles ac necessarios: quos Romanensium certe intererat non comparere.
Proximo die cum omnes librorum & scriptorum damnum inaestimabile juxta ac irreparabile impatienter satis deplorarent; Ipse interim, quiescite inquit, providentiae divinae manum exosculemur, quae quid nobis apportet nondum satis fortasse intelligimus: Ego autem hoc unum dico, quaecunque ego longo studio & labore meo in usum ac bonum publicum congesseram, iis omnibus nos rudem militem dispoliasse, neque aliud quidquam habeo quod Chronologiam meam (jam quidem prope consummatam) exspectantibus deinceps possum reponere, nisi operis materiam ac apparatum omnem interiisse: Verum ecce 〈non-Latin alphabet〉 Siquidem cura & industria Generosorum illius regionis hominum, ac verbi Dei ministorum, tam irreparabili Ecclesiae damno indolentium effectum est, ut intra trimestre spatium omnes illi libri chartaeque hinc inde comportati sint ac restituti; neque ullum deesse compertum est praeter Ciceronis opera, & duos de Waldensibus codices calamo descriptos, quantivis certe pretii, ac operi de ecclesiarum Christianarum successione & statu perficiendo utiles ac necessarios: quos Romanensium certe intererat non comparere.