A26815:2028
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In eo recessu deflebat nefandum illud ac infame Regicidium, quod post aliquot menses patratum est; de quo nunquam potuit sine summo dolore meminisse. Non multum inde temporis elapsum est, cum publicis Hospicii Lincolniensis suffragiis invitatus concionatoris apud eos munus capessebat, quod quidem ille, summa auditorum benevolentia ac honore acceptus, cumplures annos exequebatur; donec tandem, viribus simul & oculis deficientibus, amici illum hortati sunt, ut quod reliquum erat spirituum Scriptis suis (quae jamdudum à multis expectabantur) perficiendis reservaret. Quorum ille precibus auscultandum esse ratus munere illo concionatorio cessit. A quo tamen in posterum see vix abstinuit, siquidem de illo etiam per insomnia cogitabat (uti Bernardo dixit) ac de eo in privato aliquo sacello proxima aestate resumendo apud se statuerat, si mors consilia ejus non amputasset. Nullum interim tempus à studiis & laboribus suis vacuum effluere unquam passus est: Cumque nullum ei subsidium amplius afferre potuit specillorum usus, splendorem solis undecunque captans insequebatur, eoque modo hanc modo illam fenestram subintrante ad legendum scribendumque utebatur, verum aliud ei lumen paraverat coelestis pater, cujus brevi post tempore particeps factus est.
In eo recessu deflebat nefandum illud ac infame Regicidium, quod post aliquot menses patratum est; de quo nunquam potuit sine summo dolore meminisse. Non multum inde temporis elapsum est, cum publicis Hospicii Lincolniensis suffragiis invitatus concionatoris apud eos munus capessebat, quod quidem ille, summa auditorum benevolentia ac honore acceptus, cumplures annos exequebatur; donec tandem, viribus simul & oculis deficientibus, amici illum hortati sunt, ut quod reliquum erat spirituum Scriptis suis (quae jamdudum à multis expectabantur) perficiendis reservaret. Quorum ille precibus auscultandum esse ratus munere illo concionatorio cessit. A quo tamen in posterum se vix abstinuit, siquidem de illo etiam per insomnia cogitabat (uti Bernardo dixit) ac de eo in privato aliquo sacello proxima aestate resumendo apud se statuerat, si mors consilia ejus non amputasset. Nullum interim tempus à studiis & laboribus suis vacuum effluere unquam passus est: Cumque nullum ei subsidium amplius afferre potuit specillorum usus, splendorem solis undecunque captans insequebatur, eoque modo hanc modo illam fenestram subintrante ad legendum scribendumque utebatur, verum aliud ei lumen paraverat coelestis pater, cujus brevi post tempore particeps factus est.