A26815:2029
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sex ante obitum septimanis (aut praeterpropter) accidit ut concionantem audiret virum pium ac eruditum, qui illi tum temporis à sacris erat, fueratque per multos annos ejus in adversis comes & consiliorum particeps (quique nos omnes hic multum habet debendi reos) Huic Primas, cum de verbis Paulinis initio Capitis tertii ad Colossenses concionem (uti dicere occoep•ram) habuisset, Me, inquit, imprimis spectat haec tua concio, qui modò sum è mundo ⟨p. 746⟩• . O, quam cupiam mihi cor in coelis esse, animae meae ration• […] […], si omnia in vado atque tuto sint. Deinde cum infimos ani•i sui sensus eidem sermone aperuisse•, ecquid inquit obsecro de me judicas? Cumque is nullum esse dubitandi locum respondiss•t, ah! (inquiebat) tu quidem pro charitate tua pronuncias, Deus autem s•rutatur cor. Non absimile quid postea, in ulti • o sao à Londino decessu Bernardo valedicens, habuit, de seipso […] tanquam de sanctorum minimo, nec sine lacrymarum utrobique profusion; circa idem tempus, uti antea saepius, inquit Bernardus, ingentem animi sui sensum aperuit de impendente Ecclesiis reformatis à papistis saevissima persecution.
Sex ante obitum septimanis (aut praeterpropter) accidit ut concionantem audiret virum pium ac eruditum, qui illi tum temporis à sacris erat, fueratque per multos annos ejus in adversis comes & consiliorum particeps (quique nos omnes hic multum habet debendi reos) Huic Primas, cum de verbis Paulinis initio Capitis tertii ad Colossenses concionem (uti dicere occoep•ram) habuisset, Me, inquit, imprimis spectat haec tua concio, qui modò sum è mundo ⟨p. 746⟩• . O, quam cupiam mihi cor in coelis esse, animae meae ration• 〈…〉 〈…〉, si omnia in vado atque tuto sint. Deinde cum infimos anii sui sensus eidem sermone aperuisse, ecquid inquit obsecro de me judicas? Cumque is nullum esse dubitandi locum respondisst, ah! (inquiebat) tu quidem pro charitate tua pronuncias, Deus autem srutatur cor. Non absimile quid postea, in ulti o sao à Londino decessu Bernardo valedicens, habuit, de seipso tanquam de sanctorum minimo, nec sine lacrymarum utrobique profusione; circa idem tempus, uti antea saepius, inquit Bernardus, ingentem animi sui sensum aperuit de impendente Ecclesiis reformatis à papistis saevissima persecutione.