A26815:2034
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Indolem habebat optimam à natura inditam, nihil in eo tetricum aut morosum (etiam sene) fuit, nil imperiosum aut fastidium spirans, faciles semper motus atque lenes habuit, irasci novit; at, praeter peccatum, res sane paucissimos ira sua dignas judicavit.
Ingenium habuit ad omnia studia idoneum, sed non desultorium, judicium serenum ac stabile; memoriam usque adeo fidam promtamque ut omnia fere quae legerat retineret, & saepe quae Anglice vel Latine publice dicenda habuit, tantum aberat ut è scriptis recitaret, ut ne in scripta quidem conjiceret, contentus rerum tantum capita leviter calamo perstrinxisse.
Hoc ille gazophylacium omnigena erudition locupletavit. Cujus ope tot libros scripsit, quot praeter illum pauci, & quidem cum omni accuratione ac judicio, deque rebus fere arduis ac utilissimis. Hujus armarii ope toties ille cum hoste conflixit, toties idem de hoste triumphavit.
Hoc ille gazophylacium omnigena eruditione locupletavit. Cujus ope tot libros scripsit, quot praeter illum pauci, & quidem cum omni accuratione ac judicio, deque rebus fere arduis ac utilissimis. Hujus armarii ope toties ille cum hoste conflixit, toties idem de hoste triumphavit.