A26815:2040
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Praetereo illum Senatus Anglicani, ipsiusque deinde •romw•lli munificentia ⟨p. 748⟩fuisse sublevatum (quod testatur Bernardus) tantum valebat ejus summa pietas & eruditio etiam apud eos, à quorum factis toto animo abhorrebat.
Ambibant illum Batavi professorem suum honorarium; Card. Richeleius suum hospitem; at neutram conditionem ille in se admisit. Taceo hic eruditorum hominum elogia, quibus certatim eum laudibus suis cumularunt. Fred. Spanhemii, G•r. Vossii, Alex, Mori; Bocharti, Bootii, quin & nostratium Seldeni, Twisdeni, Camdeni, Spelmanni, antiquitatis peritissimorum; Davenantii, Prideauxii, Gaudenii, Episcoporum. Quorum calculos fere congessit Bernardus, aliique. Academiae Oxoniensis de eo judicium libet hic apponere, quae hoc ejus •ffigici in aere caelato adscribendum curavit.
Jacobus Usserius, Archiepiscopus Armachanus, totius Hiberniae Primas, Antiquitatis primae•• peritissimus, Orthodoxae religionis vindex [Greek or Hebrew], errorum malleus, in concionando frequens, facundus, praepotens, vitae inculpatae exemplar spectabile.
Jacobus Usserius, Archiepiscopus Armachanus, totius Hiberniae Primas, Antiquitatis primae•• peritissimus, Orthodoxae religionis vindex 〈non-Latin alphabet〉, errorum malleus, in concionando frequens, facundus, praepotens, vitae inculpatae exemplar spectabile.