A26815:2043
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Huic unicum subjungam Reverendissimi Chappelli, Corcagiae Episcopi testimonium; qui has rationes alicubi reddidit, quamobrem Usserium nostrum in toto Orb Christiano doctissimum reputaret.
Huic unicum subjungam Reverendissimi Chappelli, Corcagiae Episcopi testimonium; qui has rationes alicubi reddidit, quamobrem Usserium nostrum in toto Orbe Christiano doctissimum reputaret.
Primo quidem quod adeo mirifice esset à natura comparatus, ut & ingenium haberet promptum, inventionem subitariam, memoriam firmam, intellectum serenum, judicium perspicax, elocutionem autem expeditam, raro (inquit) haec omnia in eodem viro summa comperies; in illo autem ita horum singula ad perfectionem aspirabant, ac inter se de victoria decertabant, ut cui potissimum palma tribuenda esset haud facile potuerit aequus arbiter dijudicare. Deinde vero, quoniam pauci (tot licet naturae dotibus imbuti) aut valuerunt, aut certe voluerunt, eas in tantum provehere, conquirendo undique tot veterum monumenta, scrutando tot insignes bibliothecas, studio denique adeo jugi & pertinaci, cui paucorum sane vel corpus vel cerebrum sufficere unquam potuisset.
Postremo quod ab Academiis, cum nostris tum transmarinis, pro doctissimo haberetur, & omnibus, quotquet illius consuetudine usi sunt, linguarum peritissimus, in disputando subtilis, orator facundus, profundissimus Theologus, magnus Antiquarius, & Chronologus accuratus, viva denique ambulansque bibliotheca compertus sit. Unde profecto effectum est, ut maximi quique literarum professores, non sine stupore quodam, mirati fuerint tantam ac tam variam literaturam in uno aliquo viro coire unquam potuisse.