A26815:27
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
z Zabareila vero & Ancharanus, qui in Synodo Pisan• aderant, amplissimè probarunt potuisse Cardinals Synodum convocare, in qua Pontisex in jus vocari & deturbari possit, eamque sententiam post eos amplexi sunt a Panormitanus, Decius, Felinus, alijque recentiores, qui Synodum Pisanam expressim approbarunt: quibus accedunt bAcademiarum Parisiensis & Bononiensis suffragia, quae decreta sua contra hos Pontifices pro Cardinalibus interposuerunt, & novissimè cCardinalis Bellarminus dignitatis Pontificiae acerrimus propugnator, Synodum Pisanam etsi planè non approbet, neque eam tamen plane rejicere ausus est. Ad hanc Synodum valdè propensi erant principum Christianorum animi, regis presertim nostri & Galli, ad quos Cardinalis Burdegalensis vir prudentia & integritate clarus Pisis in Galliam primò, deinde in Angliam hoc anno venerat, atque hic oratione copiosa coram Rege & Ordinibus regni habita, animos omnium contra Gregorium ita commoverat, ut Thomas Cantuariensis literis etiam Academiae Parisiensis idem ab eo rogantis adductus, ad Synodum Pisanam proficisci statuisset, nisi à rege de valetudine, itinerum incommodis, negotijsque publicis admonitus sese continuisset: quin potius placuit omnibus Legatos mitti, qui Anglorum nomine Synodo interessent. Atque haec erat Ecclesiae Romanae conditio cum Synodus Pisana indiceretur. Jam ad Henricum redeamus.
z Zabareila vero & Ancharanus, qui in Synodo Pisan• aderant, amplissimè probarunt potuisse Cardinales Synodum convocare, in qua Pontisex in jus vocari & deturbari possit, eamque sententiam post eos amplexi sunt a Panormitanus, Decius, Felinus, alijque recentiores, qui Synodum Pisanam expressim approbarunt: quibus accedunt bAcademiarum Parisiensis & Bononiensis suffragia, quae decreta sua contra hos Pontifices pro Cardinalibus interposuerunt, & novissimè cCardinalis Bellarminus dignitatis Pontificiae acerrimus propugnator, Synodum Pisanam etsi planè non approbet, neque eam tamen plane rejicere ausus est. Ad hanc Synodum valdè propensi erant principum Christianorum animi, regis presertim nostri & Galli, ad quos Cardinalis Burdegalensis vir prudentia & integritate clarus Pisis in Galliam primò, deinde in Angliam hoc anno venerat, atque hic oratione copiosa coram Rege & Ordinibus regni habita, animos omnium contra Gregorium ita commoverat, ut Thomas Cantuariensis literis etiam Academiae Parisiensis idem ab eo rogantis adductus, ad Synodum Pisanam proficisci statuisset, nisi à rege de valetudine, itinerum incommodis, negotijsque publicis admonitus sese continuisset: quin potius placuit omnibus Legatos mitti, qui Anglorum nomine Synodo interessent. Atque haec erat Ecclesiae Romanae conditio cum Synodus Pisana indiceretur. Jam ad Henricum redeamus.