A26815:301
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
quando & vetustissima templa à suis jam olim gentilibus constructa, ea scilicet, quae Juliano dedicata sunt, Bemborum nobilitatem illustrent, & pietatis sint testes; & Francisci Bembi ejus, qui, multos annos ante Patriarcham Venetiis institutum, sacrorum antistes ac pontifex fuit, memoria, gentis vetustatem ostentat; tum maritima imperia, clarissimaeque Francisci itidem Bembi victoriae; tum Marci, qui à Cypriis interfectus est; aliorumque multorum ob remp. susceptae calamitates, interitusque, Bemborum et virtutis, & in patriam caritatis testimonio sint: nec vero ne in praesentia quidem defuturos, qui stirpis, gentisque gloriam tueantur atque adaugeant• habere sese Carolum fratrem, in quo mirificam ingenii indolem, maximam virtutis spem inesse intelligat; esse praeterea cum alios nonnullos, tum Joannemmattheum Bembum summa itidem virtutis & ingenii spe praeditum adolescentem. Et vero hic quidem, nec Bembi de se judicium fefellit, & multis, magnisque in rebus domi, forisque perutilis reip. civis est, semperque fuit: nam Carolus, priusquam patriae prodesse per aetatem potuisset, extinctus est: unam hanc litterarum atque ingenii laudem minus illos adhuc esse adeptos: eam see in suam gentem infer cupere, ac propemodum etiam se id perficere, ac praestare posse compertum habere: sin honours sectary velit, certo scire, minus eam sibi rem ex sententia successuram, quam invitus suscipiat, & injucundam existimet; & multa praeterea à natura impedimenta habere se, sibi ipse sit conscius: nam & blandiri ei qui possit, quem fortasse minus aut probet, aut diligat, pudore sese quodam ingenuo impediri; & existimationem suam vulgi voluntati, comitiorumque casibus, & tanquam undis, quotannis commissam esse, propter animi quandam aut libertatem, aut, si quibus ita videtur, fastidium, pati non posse; nullam autem omnino rem facilem esse, quam invitus facias. Scire sese illam alteram honorum atque ambitionis incertam, ac periculorum plenam viam, plus fortasse utilitatis, plus apud parvi, angustique animi homines splendoris polliceri; sed eam se sequi malle, quae plus verae solidaeque dignitatis habeat: ut enim fructuosos fundos parare utilius sit: voluptarios autem, atque animi modo causa institutos, honestius ac magnificentius;
quando & vetustissima templa à suis jam olim gentilibus constructa, ea scilicet, quae Juliano dedicata sunt, Bemborum nobilitatem illustrent, & pietatis sint testes; & Francisci Bembi ejus, qui, multos annos ante Patriarcham Venetiis institutum, sacrorum antistes ac pontifex fuit, memoria, gentis vetustatem ostentat; tum maritima imperia, clarissimaeque Francisci itidem Bembi victoriae; tum Marci, qui à Cypriis interfectus est; aliorumque multorum ob remp. susceptae calamitates, interitusque, Bemborum et virtutis, & in patriam caritatis testimonio sint: nec vero ne in praesentia quidem defuturos, qui stirpis, gentisque gloriam tueantur atque adaugeant habere sese Carolum fratrem, in quo mirificam ingenii indolem, maximam virtutis spem inesse intelligat; esse praeterea cum alios nonnullos, tum Joannemmattheum Bembum summa itidem virtutis & ingenii spe praeditum adolescentem. Et vero hic quidem, nec Bembi de se judicium fefellit, & multis, magnisque in rebus domi, forisque perutilis reip. civis est, semperque fuit: nam Carolus, priusquam patriae prodesse per aetatem potuisset, extinctus est: unam hanc litterarum atque ingenii laudem minus illos adhuc esse adeptos: eam se in suam gentem inferre cupere, ac propemodum etiam se id perficere, ac praestare posse compertum habere: sin honores sectari velit, certo scire, minus eam sibi rem ex sententia successuram, quam invitus suscipiat, & injucundam existimet; & multa praeterea à natura impedimenta habere se, sibi ipse sit conscius: nam & blandiri ei qui possit, quem fortasse minus aut probet, aut diligat, pudore sese quodam ingenuo impediri; & existimationem suam vulgi voluntati, comitiorumque casibus, & tanquam undis, quotannis commissam esse, propter animi quandam aut libertatem, aut, si quibus ita videtur, fastidium, pati non posse; nullam autem omnino rem facilem esse, quam invitus facias. Scire sese illam alteram honorum atque ambitionis incertam, ac periculorum plenam viam, plus fortasse utilitatis, plus apud parvi, angustique animi homines splendoris polliceri; sed eam se sequi malle, quae plus verae solidaeque dignitatis habeat: ut enim fructuosos fundos parare utilius sit: voluptarios autem, atque animi modo causa institutos, honestius ac magnificentius;