A26815:302
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
sic, illam ambitionis rationem uberiores in vulgus fructus fortasse far, hanc certe bonarum artium ac litterarum institutionem, plus apud praeclara hominum ingenia magnificentiae, plus honestatis ostendere: ac, ne multa, nihil aegrius factum est, multis filii contentionibus, multa contra patris, matris quoque Helenae Marcellae, primariae faeminae, castigatione, saepe etiam objurgatione, quam, ut ne singulare ac prope divinum Bembi ingenium, ad bonarum artium studia atque ad has mansuetiores musas natum, vulgo atque imperitae multitudini proderetur: sed pervicit tamen, ut, per parentes ac necessarios, perque cives sibi suos aliquando vitam in litteris agere, idque unum, relictis rebus, curare sibi liceret. Sed paucis post annis dumb sese Bembus libris, litterisque obruit, dumb solitudines, recessusque sibi pro foro, sibi pro curia, proque comitiis ⟨p. 146⟩per summum otium, summamque tranquillitatem habet; Joannes Medici Cardinalis, is cui Leo. X. nomen postea inditum est, Pont. Max. Romae creature. Mos, consuetudoque Pontificum est, ut si quid publicae privataeve rei incidat, quod prolato opus non sit, quodque secreto per litteras agi oporteat, si quando, aut regibus, aut civitatibus respondendum, aut si quid postulandum ab iis sit, si quid denique paulo majoris negotii implicitum cum aliquo est, id, quasi per familiares epistolas, transigant: eas litteras cera obsignant; nam publicis decretis in plumbo signum est: earum litterarum scribendarum negotium datur hominibus, ob scribendi prudentiam, atque elegantiam, eruditissimis; ob muneris, locique dignitatem, gravissimis atque honestissimis, ob autem rerum pondus ac magnitudinem, summa fide, summaque probitate praeditis: ii magna cura ac diligentia conquiruntur, magnis praemiis evocantur. Eum Leo morem cum vehementer probaret, cumque ad dignitatem pertinere arbitraretur, diligentissimeque eum retinere vellet, sine ulla dubitatione Bembum accersiri, eique muneri, negotioque praeponi jubet. Magnam in spem, magnam in dignitatem vocabatur Bembus: munificentissimus enim Leo, liberalissimusque & habebatur & erat: ipsi autem res erat familiaris pertenuis; vix ut necessarios sumptus suppeditaret, idque ipsum magno Caroli fratris, quem sui amantissimum, observantissimumque habebat, labore atque industria: confluebant praeterea ad Leonis famam ac bonitatem, ut quisque in quaque excellebat art, aut disciplina;
sic, illam ambitionis rationem uberiores in vulgus fructus fortasse ferre, hanc certe bonarum artium ac litterarum institutionem, plus apud praeclara hominum ingenia magnificentiae, plus honestatis ostendere: ac, ne multa, nihil aegrius factum est, multis filii contentionibus, multa contra patris, matris quoque Helenae Marcellae, primariae faeminae, castigatione, saepe etiam objurgatione, quam, ut ne singulare ac prope divinum Bembi ingenium, ad bonarum artium studia atque ad has mansuetiores musas natum, vulgo atque imperitae multitudini proderetur: sed pervicit tamen, ut, per parentes ac necessarios, perque cives sibi suos aliquando vitam in litteris agere, idque unum, relictis rebus, curare sibi liceret. Sed paucis post annis dum sese Bembus libris, litterisque obruit, dum solitudines, recessusque sibi pro foro, sibi pro curia, proque comitiis